Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 474


Quot et quae sunt illa quae debet operari verus
rex, et quod eadem simulat se facere
Tyrannus. Cap. IX.

Narrare autem possumus decem quae debet operari
bonus rex, et quae Tyrannus se facere simulat. Illa
enim decem licet aliquo modo in universali contineantur
in dictis, tamen quia (ut pluries dictum est) circa morale
negocium universales sermones proficiunt minus,
ideo bene se habet illa decem narrare per singula. Est autem
primum quod spectat ad verum regem facere, ut
maxime procuret bona communia, et regni redditus studeat
expendere in bonum commune, vel in bonum regni:
tyranni vero hoc simulant facere, non tamen faciunt:
sed (ut ait Philosophus) eos tribuunt meretricibus, et adulatoribus
et aliis personis inutilibus. Secundo spectat ad
rectum rectorem regni non solum redditus et oblationes
ordinare in bonum commune regni, sed etiam bona communia
et iura regni debet maxime custodire et observare.
quod tyranni licet se facere simulant, non tamen faciunt,
immo bona aliorum rapiunt, et iura regni non
observant. Tertio decet regem, et principem non ostendere
se nimis terribilem et severum, nec decet se nimis
familiarem exhibere, sed apparere debet persona gravius
et reverenda, quod congrue sine virtute fieri non potest:
ideo verus rex vere virtuosus existit: tyrannus autem non
est, sed esse se simulat. Quarto spectat ad regem, nullum
subditorum contemnere, nulli iniuriari, nec in filiabus,
nec in uxoribus, nec in persona, nec in aliquibus aliis: et si
contingeret aliquem ex regno forte facere, non propter
contumeliam vel propter aliquam libidinosam voluntatem
explendam, sed propter bonum commune et iustitiae
ipsum punire debet. hoc autem tyranni non faciunt, sed

Torna all'inizio