triduum, quousque cartilagines eius sanguinem traherent in
terram. Milites autem, ut iussi fuerant, dimiserunt eum tri-
duo pendentem: et post triduum uenerunt milites, ut uide-
rent, si mortuus esset, an adhuc uiueret. Et cum uiderunt
illum uiuum, statim effecti sunt ceci. Tunc beatus Victor
orabat Deum dicens: «Qui Tobiam illuminasti, et Iob ab
umbra mortis curasti, ita facias misericordiam cum eis, po-
nens super oculos eorum manus!». Et salui facti sunt, et
conspicientes clamauerunt uoce magna dicentes: «Verus Deus
est, quem predicat Victor!». Et redeuntes ad Sebastianum
ducem omnia illi rettulerunt.
Tunc dux iussit sanctum Victorem totum corpus uiuum
excoriari. Sanctus Victor dixit: «Etsi corium meum distra-
xeris, sensum tamen meum minime auferre poteris». Tunc
sanctus Victor cum esset in dolore positus, eleuatis oculis ita
preces ad Dominum fudit, dicens: «Domine Deus omnipo-
tens, anima mea in exitu posita est, confirma me, et exaudi
me, et miserere mei: et ueniat in me misericordia tua, sicut
omnibus, qui tibi placuerunt. Domine Deus, suscipe me, et
ne derelinquas me, in tempore doloris mei. Et nunc gratias
tibi ago, domine Iesu Christe, fili Dei: adesto in adiutorium
michi famulo tuo, et adiuua me a doloribus istis. Ne per-
mittas me a profanissimo hoc iudice uinci: tu enim nosti,
quia propter nomen tuum haec omnia patior».
|
|