Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 56


preparabat; sed universis repente concurrentibus, comprehensus
est ab eis cum in angulos et occulta palatii se recipere conaretur.
Blandius tamen tyrannidis sue causas ab eo sciscitantes verbisque
minus asperis eius arguentes insaniam, spem effugiende mortis ei
reliquerant. Mox autem, cum videret Willelmum comitem Alesinum,
virum atrocissimum, Robertumque Bovensem, note nichilominus
crudelitatis hominem, strictis ensibus venientes, rogabat
eos a quibus captus fuerat, ne eum ab illis interfici paterentur,
cum ultro se regno cuperet abdicare. Arbitrabatur enim tam crudeles
hostium manus se nullatenus evasurum: eaque non fallax
fuisset opinio, nisi quod Richardus de Mandra quorumdam in
eum irruentium impetus propulsavit vetuitque regem occidi.
Huic igitur omnium communi providentia custodibus assignatis,
deinceps ad interiora palatii progressi, foribus proturbatis, ceperunt
singula loca disquirere, rapere, predari quod cuique potissimum
videbatur; alii gemmas anulosque, quia [parvo loco concludi]
poterant, alii purpuras vestesque regias avidius appetebant; quidam
aurea argenteaque vasa tarenis implentes porrigebant amicis,
domum interim deferenda; nonnulli quoque, per fenestras palatii
in plebem que foris stabat, tarenos habundantissime dispergebant;
nec deerant qui puellarum pulcritudinem crederent lucris
omnibus preferendam. Sic homines etate, moribus genereque
diversi, variis nichilominus dissonisque rerum studiis agebantur.
Eunuchorum vero quotquot inveniri potuerunt nullus evasit, plures
autem eorum in initio rei ad amicorum domos confugerant,
quorum plerosque repertos in via, milites occiderunt qui de castello
maris exierant, aliique qui iam ceperant per civitatem discurrere.

1



5




10




15




20




25

Torna all'inizio