ad sciendum bonum et ostendendum aliis magis quam in tuis
necessariis cotidianis habendis; nec petas a Deo quod non est
utile semper, sed petas bonum durabile semper tecum; scias
etiam quod cause malorum sunt multiplices; non diligas bonam
vitam solummodo, sed diligas bonam mortem principalius. Et
dixit: infelix est qui sui finis est immemor, a sua malicia non
divertens. Non statuas tua lucra in rebus existentibus extra te.
Non expectes merentibus bene facere quousque requirant illud,
sed eis benefacias a te ipso. Non est sapiens perfectione qui
in aliquibus rebus mundanis letatur, nec qui desperat in adversitatibus
suis. Vilitas humani sensus in multiloquio agnoscitur
eorum qui non conferunt in relatione rumorum. Cogita pluries,
demum loquere et fac, quia res de facili permutantur; nec irascaris
subito quia, si facere assuesceres, dominabitur supra te.
Si concepisti dare aliquid indigenti, noli procrastinare, quia quid
de te contingere debeat, ignoras. Delatum adiuva nisi eum mala
opera deferant. Ne sis sapiens dicto solum, sed facto etiam,
quia sapiencia tantum verbalis perit in mundo isto, et sapiencia
facti utilis est in mundo eterno quia qui bene operatur, licet
taceat, ipsum pro nobili reputat Deus, et oraciones et sacrificia
ex malis operibus reputat vilia. Si bene faciendo laboraveris, labor
annullabitur, bonum quod feceris perpetuabitur, et si delectationem
habueris ad peccandum, annullabitur delectatio et peccatum
remanebit. Memor eris diei qua vocaberis et non audies, qua
lingua loquax silebit, cogitatus deficiet, oscurabuntur oculi, et in
terra consumetur humanitas et corrumpentur sensus, ita quod
tui corporis odorem sentire non poteris, nec senties qualiter
vermes tui corporis putredinem fugant. Memor eris etiam quod
ad locum ibis in quo nec amicus nec inimicus tibi prevalebit,
et in quo sunt domini et servi equales. Ergo conare ad bonam
disciplinationem, quia quando erit recessus tuus ignoras. Scias
|
|