etc. Item dicitur aurum vel de auro ratione pretiositatis
in valore, quia sicut aurum excedit in valore omnia alia metalla,
sic theologia excellit omnes alias scientias humanas; quia
« maior est sacre scripture auctoritas quam omnis humani ingenii
perspicacitas » , ut dicit Augustinus II Super Genesim ad
literam. Quamvis interdum aurum vocetur philosophia, et argentum
vocetur poesis, et tunc est verum quod dicitur de ea
Sap. 7[,9] « Omne aurum in comparatione illius arena est exigua
et quasi lutum extimabitur argentum in conspectu illius » ,
quia scilicet ad ipsam ordinantur tamquam ad finem. Unde
Glosa Exo. 3 « Vasa aurea et argentea ab Egiptiis petimus unde
tabernaculum Deo fabricemus, cum philosophos et poetas legimus
ut divinam scripturam sapientius et facundius legamus » .
Tertio propter circularem figurationem. Que quidem figura
ad presens quatuor habet in se que inter scientias soli sacre
scripture conveniunt. Primo quidem est figura una linea contenta;
sic theologia una est scientia propter unam rationem formalem
obiecti, iuxta illud Sap. 7[,27] « Cum fuit una - scilicet
formaliter - omnia potest » scilicet materialiter que possunt
alie scientie, cum sint multe, quia de creatore et omnibus
creaturis determinat [...].
Secundo est figura capacissima, scilicet theologia plura capit
quam omnes alie scientie, scilicet ea que pertinent ad fidem [...].
Et Augustinus dicit libro II De doctrina christiana :
« Quicquid homo extra - idest in aliis scientiis - didicit, si
noxium est ibi dampnatur, si utile ibi invenitur » . Simul enim
est speculativa et pratica, ut patet per Gregorium, XX libro.
Simul est de signis et rebus, ut patet per Magistrum in principio
Sententiarum. Simul est de sensu literali et mistico, « quia
uno eodemque sermone dum narrat gestum prodit misterium » ,
|
|