ut saltem vobis fugator Boreae fieret Teramum (?)
Ibi enim receptaculum competens defendens ab ymbribus,
ibi grata requies post laborem, lignorum copia
contra frigus, refectionis mensa dapifera contra famem,
Bacchi diversa genera genitiva laeticiae et quaevis optativa
ventricolis gratanter vobis obsequi potuissent. Sed
forsitan hoc evenit ut contrariorum disciplina sit eadem,
succedentibus prosperis in quibus vos illa forsitan meminisse
juvabit; judicetis verius de adversis et discatis
in posterum amicorum consiliis dare fidem. Ego quidem
reditum vestrum proximum ut et felicem Fogiae votivus
expecto, vos hylariter recepturus ibidem et in cellam
vinariam inducturus, ubi a dextris et a sinistris vina tripudiant,
quae bibentibus decies repetita placebunt; et si
quicquam de materia frigoris montani tuleritis, contra
brumae cujuslibet et nivis obstaculum probabiliter triumphabunt.
n. 90
Domino G. de Cusentia Nicolaus de Rocca.
Ut loquar ad litteram, satis me pavit littera quam misistis.
Ex cujus sapore dulcifluo fructus exuberans mentem
erexit, spem fovit, flduciam roboravit. Scitis enim
quod quamvis domestica statio grata sit animo, si temporis
tamen qualitas et conquassationis humanae conflictus
qui non nisi superum favore contunditur, attente
pensantur, nunquam me sic segnities familiaris involveret,
nunquam uxorius demulceret amplexus aut statuti
itineris otia delectarent ut continue delectarer in montibus,
nisi de persona vestra confiderem et in prosperitatis
vestrae successibus respirarem. In hoc etiam confidentiae
nutrimento non sic eligo quiete dissolvi ut domini nostri
a quo salus omnium et vita dependent, servitia rejecisse
conspiciar et a servitiis aestimer ut mancus abjectus.
Propter quod vobis confidenter insinuo quod licet mihi
|
|