Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

175


venit quidam nuntius de exercitu ad Athenienses dicens quod
duos sapientes sibi darent, quibus rem manifestaret, que ipsis
multum utilis esset. cum igitur sapientes electi fuissent, dixit
eis quod Macedones in tali loco classem suam posuerunt et
ideo, si nocte et clanculo illuc pergerent, totam illam classem
navium comburere possent. tunc illi duo sapientes ad conctionem
expectantem intraverunt dicentes: "Illud quod nobis homo
iste dixit est quidem utile, sed non est honestum. si
igitur vultis quod utile vincat, faciendum est quod dicit; si vero
vultis quod vincat honestum, non est faciendum". statimque
omnes una voce clamant dicentes: "Vincat honestum, vincat
honestum". et sic repudiata fuit illa victoria, quia non fuisset
cum virtute acquisita. et subdit Ambrosius: "Maluerunt enim
minus posse honeste quam plus turpiter". aliud exemplum narrat
idem Ambrosius in eodem libro et Annetus Florius in Ystorijs
Romanorum. dicunt enim quod cum Pirrus rex et

Torna all'inizio