IX. DE PENA FACIENTIUM RIXAM ET PERCUCIENCIUM,  
TAM CUM SANGUINIS EFFUSIONE QUAM SINE. 
ITEM si quis fecerit rixam solvat soldos .X. imperialium; qui  
vero percusserit aliquem sine sanguinis effusione, si fuerit levis  
percussio, solvat soldos .XX. imperialium, si vero gravis,  
condampnetur arbitrio castellani, secundum qualitatem excessus  
a libris tribus usque ad libras sex imperialium. Quod si percusserit  
cum sanguinis effusione, si levis fuerit percussio, solvat soldos .LX.  
imperialium, si gravis, libras decem imperialium, si gravior,  
condampnetur arbitrio castellani usque ad libras .XXV. imperialium;  
salvo si talis fuerit percussio per quam tota pars percussa vel  
membrum eius debilitaretur vel deformaretur perpetuo, quod tunc  
castellanus possit condempnare percutientem usque ad libras  
quinquaginta imperialium; et ultra hoc, in predictis cum simillibus  
casibus, percussor percusso condampnetur ad restitutionem dampni  
et interesse cum expensis. Castellanus vero quemlibet dictorum  
percussorum tenens nullatenus eum rellaxet quousque de predictis  
omnibus percussor satisfecerit vel satisfactionis idoneam dederit  
cautionem. Et pena dicti statuti non habeat locum si maritus  
percutiat uxorem vel pater filium vel avus ablaticum vel frater  
maior fratrem minorem vel patruus vel avunchulus nepotem,  
stantes in eadem familia et domo sue habitationis, causa correctionis,  
dummodo ex dicta percussione percussus non esset privatus  
membro vel enormem cicatricem haberet seu aliam enormem  
lexionem vel ipse percussus accusationem fecerit de predictis. 
X. DE RIXIS ET FERUTIS FACTIS IN DIE MERCATI IN  
ORTA. 
ITEM si quis in die mercati in Orta fecerit aliquam rixam vel  
misculantiam vel ferutam, si fecerit rixam vel misculantiam,  
componat pro banno pro quolibet et qualibet vice suprascripto  
domino castellano solidos .LX. imperialium et, si fuerit feruta et  
sanguis inde exiverit, componat libras decem imperialium.
  |  
  |