Patri … filius.
Presentia dona qui superat thesaurus et scientie singularis artibus generositate
precellens, tanto magis est pre ceteris diligendus, quanto potius
per eundem quamplures de nichilo sublevantur ad multa ac ad honoris apicem
sublimantur. Cum igitur sine librorum copia haberi nequeat scientia
litteralis et pater sit filii relevamen, supplico paternitati vestre, quatenus,
si placet, adminus in duabus uncis auri, pro librorum expensis, mihi paterna
dignetur affectio providere, ut in scolasticis disciplinis nullam indigentiam
habeam nec defectum.
Post relegata saginose mense cibaria, nunc Apulie colentibus partes in
Barulo, ex eo precipue sunt infesta ieiunia, quod, Neptuno piscante fortassis
inferius sic expassis retibus, artibus humanis illuditur, ut pisces ad
usum edentium sursum non veniant in capturam, et oleum, cuius in partibus
istis latices Minerve circumfluunt, sic exhibet se copia sue profusionis
insipidum, ut, conditura ipsius sensibus inimicata duobus, et odoratum
inficiat et gustui non applaudat. Sic igitur dum ex turbine temporum
piscium defectum conquerimur et in olentis olei lascivia fastidimur, necessario
|
|