8.  Usque ad legem enim . Peccatum quidem in his  
etiam qui legem acceperant, fuit, sed non tantum,  
quantum prius; per legales enim observantias multi  
salvabantur. 
9.  Peccatum enim . Aliter hic peccatum intelligit  
quam superius. Peccatum enim hoc in loco significat  
praevaricationem legis, quae non imputabatur  
cum lex non esset. 
10. AUGUST. ( De peccatorum meritis et remis. ,  deque  
Bap. parv.  lib. I, cap. XI, tom. VII.)  In eos non  
peccaverunt , id est, qui nondum sua et propria  
voluntate, sicut ille, peccaverunt, sed ab illo  
origine peccatum traxerunt. 
11. LANFR.  In similitudinem , id est, qui praevaricati  
sunt praecepta Dei, sicut Adam. 
11.  Qui est forma futuri . Adam forma Christi  
fuit. Quia sicut ille pater omnium secundum  
carnem, sic Christus pater fidelium secundum fidem.  
Et sicut ex latere Adae, formata est Eva, sic ex  
latere Christi profluxerunt sacramenta, per quae  
salvatur Ecclesia. 
12. AUGUST. ( Ibid. )  Qui est forma . Quia in  18  
illo constructa est forma condemnationis futuris  
posteris qui ejus progenie crearentur. 
13. AMBROS.  Qui est forma futuri . Decrevit enim  
Deus per unum (Christum) emendare quod per unum  
(Adam) peccatum est, sicut in Apocalypsi Joannes  
inquit:  Agnus qui occisus est a constitutione mundi . 
14.  Sed non sicut delictum . Hoc dixit, quia formam  
unius Christi dixit unum Adam. 
15. LANFR.  Sed non sicut delictum . Ordo: Quasi  
diceret: quamvis Adam forma fuit Christi, majorem  
tamen vim habet donum Christi. Plus enim est  
vivificare quam occidere. 
16. AUGUST. ( ibid. )  Multo magis gratia . Non magis  
multos, et multo plures homines. Neque enim plures  
justificantur quam condemnantur. Adam quippe ex  
suo delicto reos genuit. Christus autem etiam quae  
homines delicta propriae voluntatis ad originale in  
quo peccaverunt [ al. , nati sunt], addiderunt; gratia  
sua solvit atque donavit. 
17. LANFR.  In gratia unius hominis . In gratia, id  
est, propter gratiam. Gratiam autem hic vocat  
perfectionem virtutum quam homo ille, a Verbo  
Patris assumptus, per gratiam Dei habuit.
  |  
  |