Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 469


pro rectificando eundem. Et dixit: non satisfit hominis voluntati,
quousque fuerit duorum inimicorum amicus. Et dixit: duo disputatores
veritatem inquirentes non habent unde se odiant, quia
eorum questio est ad idem; sed si alter alterum vincere intendat,
odii causam ex hoc habere potuerunt, eo quod quilibet eorum
conatur alterum ad suum velle conducere. Et dixit: cum quesieris
alicui aliquid et non concesserit tibi illud, de te qui petivisti
erubescas pocius quam de illo qui non concessit. Et dixit:
nitere acquirere sensum et sapienciam et dominaberis omnibus;
cognoscent enim te tui speciales melius per ea que scis,
alii vero, generales seu communes, per ea que habes. Et dixit:
non potest bene gubernare multos qui unicam animam suam
bene gubernare non potest. Et dixit: peior parcimonia est que
committitur contra illum qui petere erubescit, et gravior superbia
est que adversus illum infligitur a quo non damnificari est
securus. Et dixit: aspice te a deceptionibus absolventem, et si
obloqui ceperit de hominibus non recipias deceptionis absolutionem
ab eo. Et dixit: oportet sensatum ut quod petere habet
petat suaviter et plane et modicis verbis, quia sanguisuga de
sanguine plus trahere lente solet, quam sinifex inquietans ac
voce incitans quem pupugit. Et dixit: debilem aninam tedet
leviter eius quod diligit. Et dixit: vita anime constat ex suis
bonis operibus tuentibus eam a morte, quia mortem non patitur
ipsa nisi ex malis operibus, nec aliquis potest eam occidere sicut
corpus occidunt, cum sit sublimior et nobilior eo. Et hec
sunt castigationes Platonis. Deum cognosce et time; nitere

Torna all'inizio