transit in exteriorem materiam transmutandam, ut patet in operibus mechanicis:
et dicitur actio, secundum quod sistit in operante, prout eius operationes et
passiones modificantur, quod contingit in operibus virtutum Moralium; et ideo
prudentia, quae in eis dirigit, dicitur in 6 Ethic., recta ratio agibilium; ars
vero mechanica recta ratio factibilium.
Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod mos dicitur dupliciter. Uno modo
idem est quod consuetudo. Consuetudo autem importat quamdam frequentiam
circa ea quae facere vel non facere in nobis est. Naturalia enim, vel quae semper
fiunt, consueta non dicuntur: sed per voluntatem contingit aliquid in nobis
facere vel non facere. Inde tractum est nomen moris ad significandum actus
voluntarios, vel appetitivae partis, secundum inclinationem appetitus ad huiusmodi
actus: quae quidem inclinatio quandoque est ex natura, quandoque ex
consuetudine, quandoque ex infusione. Unde et dicuntur mores animalium ea
quae proveniunt in ipsis ex passionibus appetitivae partis, sicut quod solicitantur
circa filios, et quod repugnant, et huiusmodi: sicut patet in 9 de Animalibus
quamvis in eis dicantur mores magis secundum similitudinem quam secundum
proprietatem: quia non agunt quasi dominium suorum actuum habentia,
sed magis a natura aguntur, ut dicit Damascenus. Et sic
etiam apud Graecos hoc nomen «ethos» dupliciter sumitur: et secundum quod
importat diuturnitatem quamdam, dicitur febris ethica: secundum autem quod
importat morem secundo modo acceptum, dicitur scientia ethica, quam nos
moralem dicimus.
Sic ergo loquendo de more actus, ita se habet ad hoc quod sit moralis, sicut se
habet ad voluntatem et appetitum. Sunt enim aliqui actus a parte appetitiva eliciti,
sicut velle, eligere, concupiscere, et huiusmodi; et tales actus essentialiter
morales sunt. Alii vero sunt actus a parte appetitiva non eliciti, sed imperati,
sicut ambulare, considerare et huiusmodi; et isti non sunt morales quantum ad
speciem suam, sed solum quantum ad usum eorum, prout imperantur a voluntate;
et ita virtutes, quae perficiunt appetitivam partem, proprie dicuntur morales.
Virtutes autem perficientes intellectivam, perficiunt eam ad actus perfectos
in genere cognitionis, non autem secundum ordinem ad imperium voluntatis.
Per scientiam enim non fit ut aliquis recta intentione consideret sed ut verum in
singulis videatur ei: et ideo virtutes morales ab intellectualibus distinguuntur.
AD OBIECTA
Ad primum ergo patet solutio ex aequivocatione moris.
Ad secundum dicendum, quod virtutes intellectuales non pertinent ad scientiam
ethicam quasi sint essentialiter morales, sed inquantum earum usus moralis est,
quod a voluntate imperatur.
|
|