Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 978


habet quod sit perfectio in actu intellectus possibilis: et ita non sequitur deordinatio
in partibus animae, si intellectus possibilis perficiatur per species a phantasmatibus
acceptas, inquantum illustrantur lumine intellectus agentis, quae est
potentia altior quam intellectus possibilis.
Ad tertium dicendum, quod cum phantasma sit obiectum intellectus possibilis,
ut dictum est, secundum statum viae, anima ad suum actum phantasmatibus
indiget, non solum ut ab eis scientiam accipiat secundum motum qui est a sensibus
ad animam, sed etiam ut habitum cognitionis quam habet circa species
phantasmatum, ponat secundum motum qui est ab anima ad sensus, ut sic
inspiciat in actu quod per habitum cognitionis tenet in mente. Unde etiam
Dionysius dicit in epistola ad titum, quod illi qui intellectuales revelationes
accipiunt, eas quibusdam figuris circumponunt; unde laesa imaginatione per
laesionem organi, ut est in phraeneticis, intellectus impeditur ab actuali consideratione
etiam eorum quae prius sciebat.
Ad quartum dicendum, quod exteriorum sensuum actus in pueris distincti sunt,
sed imaginatio confusa est propter cerebri humiditatem excedentem, et ita
etiam oportet quod operatio intellectus sit confusa: non enim intellectus immediate
ab exterioribus sensibus accipit, sed ab interioribus.
Ad quintum dicendum, quod alia animalia non prosequuntur conveniens et
fugiunt nocivum per rationis deliberationem, sed per naturalem instinctum
aestimativae virtutis: et talis naturalis instinctus est etiam in pueris; unde etiam
mamillas accipiunt, et alia eis convenientia, etiam sine hoc quod ab aliis
doceantur.
ARTICULUS 3
Utrum in statu innocentiae pueri nascerentur in gratia.
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod in statu innocentiae pueri in gratia nascerentur. Quia secundum
considerationem Philosophi, sicut se habet propositum in proposito,
ita et oppositum in opposito. Sed homo corruptus per peccatum transmisit
peccatum in posteros. Ergo etiam et gratiam et iustitiam quam habuit, in posteros
transmisisset.
2. Praeterea, bonum est potentius quam malum: quia malum non agit nisi virtute
boni, ut dicit Dionysius. Si ergo malum primi hominis adeo
fuit potens ut totum humanum genus inficeret, multo amplius eius gratia totum
humanum genus iustificasset.

Torna all'inizio