Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

392


Predicatorum Lombardie, ibidem occasione nostri capituli Generalis
presens essem, dixit publice coram nobis: "Ne timeatis,
quia scimus quod iste iuvenis a malis hominibus, sicut ovis, ducitur
ad mortem. et tali sciencia hoc scimus, qualis post articulos
fidei maior non est. quod quidem verbum in admirationem nos
adduxit maximam. sed quod illud verbum fuerit spiritu prolatum,
patuit per effectum. dum enim dictus Conradinus
Apuliam intrasset, fuit a rege Carolo cum toto suo exercitu
superatus et omnino contritus, et dictus Conradinus sententia
capitali punitus. anno Domini .Mo.CC.LXVIII. Ianuenses armaverunt
galeas .XXVII., ut irent in Achon contra Venetos et
Pisanos, in quibus Lanfranchus Borborinus fuit constitutus
admiratus. Veneti autem habebant galeas .XXIIII. erat
autem predictus Borborinus corde pavidus et in rebus bellicis

Torna all'inizio