Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 664


secundum quod elongatior est ab actu, scilicet ab ipsa gratia; quanto enim
potentia est magis propinqua actui, tanto completior est. Contingit autem istam
habilitatem in infinitum elongatiorem ab actu fieri; ita quod semper remanebit
habilitas, eo quod quilibet actus peccati facit aliquam elongationem a gratia;
unde semper remanet minor et minor habilitas, et magis a gratia distans; et
post primum peccatum non tollitur potentia ad secundum peccatum, immo est
maior pronitas; et ideo potest fieri maior elongatio. Nunquam tamen habilitas
ad gratiam ex toto tollitur: quia habilitas ista causatur ex principiis naturae,
quae principia, ut dictum est, culpa nec tollit nec minuit; et simile esset in naturalibus,
si esset aliquis calor qui in infinitum posset calefacere, et plus et plus;
semper tamen remaneret materia quae ex natura sua haberet habilitatem ad frigus,
et eam nullo modo amitteret; sed tamen illa habilitas semper fieret magis
et magis longinqua ab actu.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod ista diminutio non fit per subtractionem, sed
per elongationem ab actu, ut dictum est.
Ad secundum dicendum, quod nihil subtrahitur de quantitate virtutis vel potentiae,
ita ut non sit post peccatum in potentia ad tantum bonum sicut ante, vel ad
tot bona sicut prius; sed tamen per quodlibet peccatum elongatur potentia ab
actu; et in hoc infinitatem habet, secundum quod in infinitum hoc fieri contingit,
ut dictum est.
Tertium conceditur: quia illa solutio nihil valet.
Ad quartum dicendum, quod malum, idest ipsa privatio quae est in subiecto aliquo,
non corrumpit aliquid effective in subiecto illo, ut fiat consumptio continua,
sicut humidum per calidum consumitur; sed corrumpit formaliter loquendo;
idest, est ipsa corruptio qua corruptum est; et ideo ratio non procedit.
Ad quintum dicendum, quod illud bonum naturae quod per peccatum diminuitur,
est medium inter animam, quae est subiectum culpae, et gratiam, quae est
oppositum culpae, scilicet ipsa habilitas; quae quidem radicatur in anima, et
perficitur per gratiam; et ideo ex parte illa qua accedit ad gratiam, opponitur
culpae, ratione cuius per culpam diminuitur, ut semper elongatior a gratia fiat;
sed ex parte illa qua in substantia animae radicatur non opponitur culpae, sed
est subiectum eius; et ideo semper manet in anima, quamdiu manet natura.

Torna all'inizio