Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 132


ARTICULUS 2
Utrum natura humana sit assumpta mediante gratia
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod natura humana assumpta sit mediante gratia. Sicut enim dicit
Augustinus,in
rebus per tempus exortis summa gratia est quod Deus in unitate personae homini
nullis meritis praecedentibus copulatur. Sed in his quae fiunt per gratiam gratia
medium cadit. Ergo natura humana unitur Divinitati mediante gratia.
2. Praeterea, maior est unio in persona quam unio animae beatae ad Deum per
fruitionem. Sed anima non potest uniri Deo per modum fruitionis nisi mediante
gratia. Ergo nec natura humana potest assumi in unitatem divinae personae
nisi mediante gratia.
3. Praeterea, in illud quod facultatem naturae excedit, natura non potest pervenire
nisi mediante gratia. Sed assumi in unitatem divinae personae est maxime
excedens facultatem naturae. Ergo in hoc natura non potest pervenire, nisi per
gratiam elevetur; et sic idem quod prius.
SED CONTRA, corpus humanum non est susceptibile gratiae, et tamen assumptum
est sicut et anima. Ergo assumptio humanae naturae non est facta mediante
gratia.
Praeterea, in his quae miraculose fiunt, non requiritur aliquod medium disponens.
Sed assumptio humanae naturae miraculose est facta. Ergo non oportuit
quod esset ibi gratia aliqua, quasi disponens humanam naturam in unionem.
Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod Filius Dei carnem assumpsit mediante Spiritu
Sancto. Verbum enim creatum non unitur voci, nisi mediante spiritu. Sed sicut
verbum mentis humanae unitur voci, ita Verbum divinum unitur carni, ut dicit
Augustinus. Ergo illa unio facta est mediante Spiritu Sancto.
2. Praeterea, in omni coniunctione quae fit per gratuitam voluntatem, amor
medium cadit. Sed unio Filii Dei ad humanam naturam est huiusmodi. Ergo in
ea Spiritus Sanctus, qui est amor, medium est.
3. Praeterea, secundum Augustinum et Hilarium, inter tres personas Spiritus
Sanctus est nobis propinquior. Sed id quod alicui magis propinquat, est medium
quo magis distanti unitur. Ergo Spiritus Sanctus est medium quo unitur humana
natura divinae.
SED CONTRA, medium magis unitur utrique extremorum quam extrema ad invicem.
Sed Spiritus Sanctus non unitur humanitati in persona. Ergo non est
medium unionis.

Torna all'inizio