Gregorius II papa: Epistolae

Pag 274


reducat. Hinc enim nobis merces copiosa, credimus, quod ab omnipotente
Domino adscribatur in caelis. “Bonum” enim “certamen”, si perseveraveris, possis cum
apostolo dicere, “certavi, cursum consummavi, fidem servavi”. Sed ut coronam percipias
laboris, insiste; pollicetur enim Deus perseverantibus in fine salutem. Nec
minae terreant nec deiciant terrores, sed, fixam in Deo tenens fiduciam, veritatis
verbum denuntia; erit enim ex adiutorio divino perfectio, tantum sit bonum in voluntate
opus. Igitur, quantos ab errore converteris, syllabarum tuarum recensito textu
cognovimus laeti, uberes Deo nostro gratias agentes, de lucro animarum exultamus.
Porro pro episcopo illo, qui nunc usque desidia quadam in eadem gente praedicationis
verbum disseminare neglexerat et nunc sibi partem quasi in parrochiam
defendit, Carolo excellentissimo filio nostro patricio, ut eum conpescat, suadentes
paternis litteris scripsimus. Et credimus, quod hoc vitari praecipiat. Ipse vero
oportune inportune praedicare, quae sunt salutis, non desinas.
Igitur Thuringis et Germaniae populo ea, quae ad animae respiciunt utilitatem
et salutem, scribere non omisimus, inter alia, ut construant episcopia et aeclesias
condant, iniungentes. Ipse enim, qui non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur
et vivat, erit in omnibus daturus incrementum.
Deus te incolumem custodiat.
Data pridie Nonas Decembris, imperante domno piissimo augusto Leone a Deo
coronato magno imperatore anno octavo, post consulatum eius anno octavo, sed et
Constantino magno imperatore eius filio anno quinto, indictione octava.
----------------------------------------------------------------------------------------------------------------------
GREGORIUS SERVUS SERVORUM DEI UNIVERSO POPULO THURINGEORUM.
Dominus Iesus Christus, filius Dei, deus verus de caelis descendit, homo factus
est, pro nobis pati et crucifigi dignatus est et sepultus tertia die resurrexit a mortuis
et ascendit in caelos. Discipulis etiam suis, sanctis apostolis, ait: “Euntes docete
omnes gentes, baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti”; ipse enim
credentibus in se vitam aeternam promisit. Cupientes vos ergo in perpetuum nobiscum
gaudere, ubi finis nulla est nec tribulatio nec aliqua amaritudo, sed gloria sempiterna,
ideo fratrem nostrum sanctissimum Bonifatium episcopum ad vos direximus, ut vos
debeat baptizare et fidem Christi docere et ab errore ad viam salutis deducere, ut
salutem habeatis et vitam sempiternam. Sed vos ei in omnibus oboedite et sicut

Torna all'inizio