suum adversarium, Rhenum transgressus, cum uno tantum satellite suo inruit eumque
in suo cubiculo residentem cum suis trucidavit. Bella quoque multa cum Saxonibus, et
maxime cum Ratpoto Frisionum rege fortiter gessit. Hic et alios filios habuit; sed
ex his praecipuus Carolus extitit, qui ei post in principatu successit.
38. At vero Liutprand rex cum in regno confirmatus esset, eum Rothari, eius
consanguineus, perimere voluit. His enim convivium ei in domo sua aput Ticinum
praeparavit, in qua domo viros fortissimos, qui regem convivantem extinguerent, armatos
abscondit. Quod cum Liutprandum nuntiatum fuisset, eum ad palatium suum evocari
praecepit. Quem, sicut ei dictum fuerat, loricam sub veste indutum, eum ipse manu
pertractans, repperit. Qui Rothari cum se detectum cognovisset, statim post se exiliens
spatham evaginavit, ut regem percuteret. Econtra rex suum ensem vagina exemit.
Tunc unus e regiis satellitibus nomine Subo Rothari a tergo conprehendens, ab eo in
fronte vulneratus est. Super quem Rothari et alii insilientes, eum ibidem occiderunt.
Quattuor vero eius filii, qui non aderant, ubi inventi, ibi et perempti sunt. Fuit autem
rex Liutprand vir multae audaciae, ita ut, cum eum duo armigeri eius occidere cogitarent,
et hoc ei perlatum fuisset, in profundissimam silvam cum eis solus ingressus,
mox evaginatum gladium contra eos tenens, eisdem, quia eum occidere cogitaverunt,
inproperavit; quod ut facere deberent, hortatus est. Qui statim eius pedibus provoluti,
ei sunt quae machinaverant cuncta professi. Et de aliis quoque hoc similiter fecit;
sed tamen confessis mox tantae malitiae culpam pepercit.
39. Defuncto itaque Gisulfo Beneventano duce, Samnitum populum Romuald,
eius filius, regendum suscepit.
40. Circa haec tempora Petronax, civis Brexianae urbis, divino amore conpunctus,
Romam venit hortatuque tunc Gregorii apostolicae sedis papae huc Cassinum castrum
petiit, atque ad sacrum corpus beati Benedicti patris perveniens, ibi cum aliquibus
simplicibus viris iam ante residentibus habitare coepit. Qui eundem venerabilem virum
Petronacem sibi seniorem statuerunt. Hic non post multum tempus, cooperante divina
misericordia et suffragantibus meritis beati Benedicti patris, iamque evolutis fere centum
et decem annis, ex quo locus ille habitatione hominum destitutus erat, multorum ibi
monachorum, nobilium et mediocrium, ad se concurrentium pater effectus, sub sanctae
regulae iugum et beati Benedicti institutione, reparatis habitaculis, vivere coepit atque
|
|