Ad tertium dicendum, quod poena quae per se originali culpae respondet, est
carentia visionis divinae; aliae autem poenae consequuntur ipsam quasi per
accidens: quia ex quo subtracta est originalis iustitia, qua corpus animae
subiacebat, oportet quod vita hominis permaneat secundum exigentiam corporis:
unde sequitur necessitas moriendi, quia corpus ex contrariis compositum
est: et similiter est de aliis.
Ad quartum dicendum, quod subiectum originalis culpae non est caro, sed
anima. Oportet enim quod in eodem subiecto sint privatio et habitus; unde sicut
illa originalis iustitia quae in anima erat, continebat corpus a morte virtute
animae iustitiam habentis; ita etiam ex privatione quae est in anima, resultat
defectus omnis qui est in corpore; nec defectus iste erat in carne ante infusionem
animae in actu, sed virtute tantum, ut supra dictum est.
Ad quintum patet responsio per id quod supra dictum est.
|
|