Gotifredus Viterbiensis: Pantheon

Pag 150


nostrae modulum locuti sumus, sequitur, ut de Romanis pontificibus, qui sunt caput
omnium christianorum, dicamus, [videlicet, quod nomen habuit ille vel ille, quot annis
sedit et sub quo imperatore, et quid operatus est in vita sua, et qualia tempora habuit,
ponendo annos et menses et dies eorum. Verumtamen quia in principio libri huius in
tractatu isagogarum, circa finem earum sub specie introductionum plenissime de eis diximus,
et etiam quia in tractatu imperatorum omnium unicuique imperatori singillatim sui temporis
pontificem sive pontifices apposuimus, et quia tam imperatoris quam pape annos et menses
et dies atque gesta ex parte distinximus, supervacuum et honerosum videtur, eosdem pontifices
hic tertio loco repetere et lectorum oculos vel aures auditorum gravare. Quicumque
igitur de Romanis pontificibus plenam cupiunt habere notitiam, in principio huius libri circa
finem introductionum eos requirat]. Quod si apostolicos simul cum imperatoribus positos
cernere magis appetit, in tractatu omnium imperatorum capiat lectionem. Ubi a Iulio Cesare
usque ad Karolum, et a Karolo usque ad dominum imperatorem Fridericum, et successorem
filium eius Henricum regem planissime inveniet nomina et tempora et annos et menses
et dies eorum et apostolicorum; et quot pontifices fuerunt sub unoquoque imperatore. Gesta
autem eorum non omnia, cum sit impossibile, set magis necessaria atque auditu delectabiliora
inveniet; in quibus cuiuslibet hominis animus poterit iocundari et erudiri.
Quia igitur nascente Christo imperatores esse ceperunt, congruum esse conspicimus,
iuxta Christi tractatum nomina et gesta ponere imperatorum: Christi enim et imperatorum
origo et gesta et tempora simul omni tempore currunt. Et de gestis Christi vel apostolorum
vel pontificum Romanorum aut aliquorum sanctorum nichil dicere possumus, nisi etiam
tempora imperatorum tangamus et plerumque gesta pontificum Romanorum cum imperatorum
gestis et temporibus misceamus.
Itaque ab hoc loco in antea, a primo Cesare Iulio et a primo imperatore Octaviano
Augusto incipiemus; de quibus scribendo, novum testamentum et acta sanctorum cum eis
contemporaliter, auctore Domino, proferemus.
2. De exaltatione Octaviani imperatoris, quem Romani voluerunt vocare suum deum, qui
regnavit annos
53.
Erigitur vir mirificus rex Octavianus,
Germine Romanus, formosus, ad omnia planus,
Militia validus, munere larga manus.
[Quadraginta tribus annis fuit ante levatus,
Quam foret in terris Christus de virgine natus.
Pax fit in orbe soli, pax et ab arce poli.
Oscula dat cum iustitia pax celitus orta.
Terrea pax et celica pax bona consona portant.
Pax peperit pacem, pax geminata placet.]
Fit gladius vomer, fiunt de cuspide falces,
Mars siluit, pax emicuit, miles fuit auceps.
Nascentis Christi tempore pax rediit.
Octavianus tunc potuit deus ipse vocari,
Nam bonitate sui meruit reverendus amari,
Mundus eum coluit totus honore pari.
Urget eum populus, solus deus ut vocitetur;
Ipse timet, si maior eo postac orietur,
Ne pereat nomen, perdat et ipse decus.
[Querit in auguriis ventura magosque requirit,
Si deus in terris vel homo potuisset oriri, Qui valeat tanti tollere iura viri.]
Maxima tunc Rome Capitolica stabat imago,

Torna all'inizio