Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, I

Pag 191


misit, qui perconsulti nobis fama monasterii, pro magnitudine fame
atque re, pauca sed omnino veridica respondere, optulerunt optutibus
nostris precepta regum Longobardorum, Aystulfi videlicet et
Desiderii, necnon preceptum pie recordacionis domni genitoris
nostri Caroli piissimi Augusti, in quibus continentes precessorum
suorum, videlicet reguin et ducum Gysulfi, dux gentis Longobar-dorum
et Lioprandi, dux ducatus Spoletini, illi namque suggerentes
ac petentes, ut eadem precepta nostre confirmaremus precepcionis
confirinacione, tamen regem Desiderium Longobarde gentis extollentes
supra ceteros reges Longobardorum dicunt in Valerie partibus
ammirabilem sibi concessisse donum, videlicet monasterium
in honore beati Petri apostoli, quod Beneventi per somnium sibi
revelatum, situm in Tritensi valle cum dotis et prediis sicut in
precepto eius continetur. His predictis enim omnibus auditis, eos
interrogavimus quid a me tante congregacionis tam preclari martyris
vellent, dicentes velle abbatis ac omnium, fratrum fertilis terre
Adriatici maris iuxta fines, que de seminibus ac liquoribus, secundum
posse atque iusticiam, prenominati martiris monasterio semper
in anno aliquid redderent. Gavisus sanctitate loci, dono fidei, prece
abbati, et optat(u) omniumque bonorum audiencium, in Pinnensem
comitatum, a capite Maoni quomodo descendit in Gomano, et Gomanus
descendit in pede Atri, similiter a capite Maoni iuxta radices
motitis Cornii, aliisque sibi iunctis, usque ad caput Finis fluvii, et
ipse Fine descendit equaliter cum Atri; et in Aprutino comitatu
quicquid a rivo Martiliano descendente in Trutinum, et a colle dicto
Cisterna, parum superius limite tenso supra ipsum Musianum et
Tucianuim, usque ad fluviorum descendentem in Trutinum, quicquid
castellorum aut ville aut terre vel fertilis vel sterilis sibi dedimus,
et hoc per investituram ecclesie Beate Marie semper virginis, sitam
in Arolam, tradidimus in manibus monachorum in perpetuum, per
opus et servicium prefati monasterii. Insuper preceptum et bannum

Torna all'inizio