Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 906


4. Praeterea, accedere ad mulierem, quaedam est actio, nec de se bonitatem vel
malitiam moralem dicit, cum nulla circumstantia iste actus sit vestitus, secundum
quam aliquis ordo rationis in eo appareat. Ergo contingit aliquem actum
indifferentem esse.
5. Praeterea, huiusmodi actus qui secundum suum genus indifferentes sunt, ut
levare festucam, et aliquid huiusmodi, non possunt habere bonitatem et malitiam,
nisi ex intentione, qua in finem referuntur. Sed contingit quod ille etiam
finis in quem referuntur, indifferens est. Ergo iste actus omnino indifferens
remanebit.
6. Praeterea, opera nostra non possunt esse meritoria nisi propter Deum facta.
Aut ergo ad bonitatem actus sufficit habitualis relatio in finem, aut exigitur
actualis. Si sufficit habitualis, ergo si aliquis semel in anno referret omnia
opera quae facturus est in illo anno, in Deum, omnia essent meritoria; et ita
facillima esset via salutis: quod est contra illud Matth. 7, 14: «Arcta est via
quae ducit ad vitam». Si autem exigitur actualis relatio operis in Deum, tunc
nunquam posset esse opus bonum, nisi aliquis actu de Deo cogitaret. Si ergo
nullus actus est indifferens, tunc omnis actus quem quis exercet de Deo non
cogitans, erit malus, et peccatum: quod est valde durum. Ergo necesse est aliquos
actus indifferentes esse.
7. SED CONTRA, 1 Corinth. 10, 31: «Omnia in gloriam Dei facite». Aut ergo aliquis
refert opus suum in gloriam Dei, aut non. Si refert, convenit quod actus ille
bonitatem ex fine sortiatur, si tamen in finem illum sit referibilis, quod convenit
omni actui qui de se malus non est. Si non refert, praeterit praeceptum Apostoli;
et ita peccat. Ergo de necessitate omnis actus vel est meritorius vel demeritorius.
8. Praeterea, plus est facere quam dicere. Sed qui sine causa loquitur otiosa
verba, peccat. Matth. 12, 36: «Omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines,
reddent rationem de eo in die iudicii». Ergo multo fortius, si aliquid faciat
homo quod in debitum finem non referat, peccat. Sed si in debitum finem referat,
actus bonus est. Ergo de necessitate omnis actus vel bonus vel malus est, et
nullus indifferens.
Solutio
Respondeo dicendum, quod circa hoc sunt tres opiniones. Quidam enim dicunt,
quod in dictis non potest esse aliquid indifferens, in factis autem potest. Verbum
enim ordinatum est ad aliquid, quia est signum rei: factum autem, cum non sit
signum, non est ordinatum ad aliquid; et ideo in verbo incidit deformitas, si
otiose proferatur, non autem in facto, si sine causa legitima fiat. Sed haec ratio
nulla est: quia quamvis non sit ordinatum ad aliquid sicut signum ad signatum,
est tamen ordinatum ad aliquid sicut ad finem: quia omne quod a principio est,
ad finem aliquem tendit: otium autem opponitur illi ordini qui est eius quod est
ad finem ipsum, et non ordini qui est signi ad signatum.

Torna all'inizio