nostram debite retardasset. Eapropter discretionem
vestram litteris presentibus deprecamur, quod sic tantum maleficium
animadversione que convenit puniatis, ne nos, ad
quod veniremus inviti, tam de dictis homicidis quam rebus
eorum sufficientem vindictam sumere compellamur.
CXIIII.
Responsiva ad predictam.
Super maleficio, pro quo nobis vestras litteras demandastis
in personis A. et B., vestrorum civium defunctorum
in nostris partibus nunc commisso, quod iuris rigor exposcit
et amplius si possemus, de officio nostro facere cupientes
V. et B. castellanos nostros qui dicebantur hoc facinus perpetrasse,
sicut homicidas capi fecimus et carcerali custodie mancipari:
sed contra eos omnia diffitentes procedere non potuimus
ad vindictam. Unde significamus vestre prudentie circumspecte,
quod iuxta beneplacitum vestre voluntatis prefatos castellanos
nostros, si culpabiles poterunt edoceri, sine misericordia tam
in rebus punire volumus quam in personis, ut ipsorum pena
ceteris terrorem incutiat similia presumendi.
CXV.
Item alia super maleficio.
Gravis querela multorum exposuit coram nobis qualiter
dum Petrus, civis noster honorabilis et dilectus, veniret de
partibus Lombardie, prope civitatem vestram percussus fuit
et taliter vulneratus quod inventus mortuus est ea die. De
quo dolemus pariter et turbamur, quia scimus quod tantum
|
|