inclinans ad id quod est rationi conveniens. Secundo, quia ratio virtutis non est
omnino in indivisibili: quia, ut in 2 Ethic. dicitur, non oportet
semper medium attingere ad hoc quod sit opus virtutis, sed sufficit circa
medium esse; sed verum est quod perfectio virtutis in indivisibili consistit.
Tertio, quia etsi ratio virtutis omnino consisteret in indivisibili, non tamen ratio
bonitatis in indivisibili consistit, sicut nec ratio perfecti: eo quod contingit perfectionem
perfectioni superaddi, quarum unaquaeque rationem bonitatis causat;
et ideo minor est bonitas si duae perfectiones subtrahantur quam si una
tantum: et secundum hoc si non esset virtus nisi quando actus esset perfectus
secundum omnes circumstantias omnino ad medium concurrentes, tamen unaquaeque
circumstantia suam bonitatem haberet: et ideo peior actus esset in quo
corrumperentur duae circumstantiae quam in quo corrumperetur tantum una.
Quarto, quia etsi ratio bonitatis in indivisibili sit, et negatio secundum magis et
minus non dicatur in se; tamen quantum ad causam suam intenditur et remittitur;
sicut dicitur magis caecus cui ex toto erutus est oculus, quam qui ex aliquo
humore ad pupillam concurrente visum amittit; quamvis uterque caecus sit: et
per hunc modum etiam inaequalitas dicitur secundum magis et minus: quia
distantia ab aequalitate, quae aequalitatem tollit, potest esse maior vel minor;
et per hunc etiam modum, secundum maiorem vel minorem distantiam a bonitate,
posset actus dici magis vel minus malus.
Et ideo simpliciter concedendum est, unum peccatum alio gravius esse. Hoc
autem contingit duobus modis. Uno modo ex parte ipsius peccati in se: alio
modo ex parte peccantis. Ex parte peccati in se accidit maior vel minor gravitas
peccati ex illa causa ex qua quis actus malus secundum se dicitur. Hoc
autem est secundum quod actus discordat a rectitudine rationis. Unicuique
enim naturae indita est naturalis quaedam inclinatio in suum finem: et ideo in
ratione est quaedam naturalis rectitudo, per quam in finem inclinatur: et ideo
illud quod abducit a fine illo, est discordans a ratione: et quia lex naturalis est
secundum quam ratio recta est, ideo Augustinus dicit contra Faustum manich.,
quod peccatum dicitur, inquantum discordat a lege aeterna, cuius
expressio est ipsa lex naturalis. Quanto ergo aliquis actus magis abducit a fine
humanae vitae, tanto in se gravius peccatum est; sive hoc contingat ex materia
circa quam peccatur, sive ex corruptione plurium vel paucarum circumstantiarum.
Ex parte autem peccantis etiam peccatum est gravius quantum ad duo; vel
propter maiorem contemptum, vel etiam propter maiorem libidinem; quorum
primum respicit aversionem, et secundum conversionem peccati. Sed ista gravitas
accidentalis est peccato, secundum quod in genere suo consideratur: quia
illud quod ex genere suo est levius, potest esse gravius, cum ex maiori libidine
vel contemptu fit.
|
|