Exit item matrix cum multitudo chymorum
Ipsam sepe gravat, gelida vel sede frequenter
Vel potu gelido, vel partus ex gravitate;
Aut quod non poterat virgam perferre virilem
Longam cum grossa cum sit patiendo coacta
Egrediens indurescit; cui subveniendum,
Forma predicta. Si forsan pix tibi desit
Aptetur pannus calidoque linitus olivo;
Impressus vulve, sit constringendo ligatus,
Usque retro cedat matrix. Predicta dicta
Iniungatur ei que primo scribitur ante.
Sumat odorifera per nares, fetida subtus.
Morbum si faciat hunc multitudo chymorum,
Digere materiam purgando cum benedicta
Sive theodoricon que fiat acuta modesta.
Salmacina sed aqua pessaria de benedicta
Sint resoluta diu cum malva, mercuriali,
Testarum cinis ovorum conspersus eidem
Ex quibus exclusi sint pulli; conferet istud.
Ex toto revocabitur hec liquida pice sparsa.
CAP. 36. Sunt que suscipiunt per vulvam parte sinistra
Seu dextra ventum; cuius distensio tanta
Aut tortura manet, videantur quod quasi rupte.
Balnea fac illis ubi sint parietaria, malva
Brancaque decocte; foveant se parte dolenti,
Leniter atque fricent hanc partem mollificando,
Atque moram faciant per multum templis ibidem,
His fiat, post hoc emplastrum tale probatum:
Alfita rapistri succo coniungitur; istud
Apponas calidum lateri; repetatque lavacrum
Et quia pruritus partes comitatur easdem
Sepius excorians, unguentum sufficit hoc, quo
Pustula, vesica curentur et ustio quevis,
Quod pomi recipit, oleis vini quoque, cere
Masticis, olibani; sint horum pondus ad equum.
His quod sufficiet sit sepi (sic). Conficiatur
Sic: tere mundatum pomum prius intus et extra,
Vinum cum sepo ceram miscens oleumque
Imponas olle super ignem; bulliat istud:
Cum decocta patent, mastix imponitur atque
Olibanum, trita; per pannum postea cola.
Si quis ob usturam sic ungatur, locus unctus
Cum foliis hedere sit tectus. Decoque primo
Hec vino claro vel aceto, sufficit istud.
|
605
610
615
620
625
630
635
640
645
|