6.  Dedit spiritum suum . Id est, quia non solum  
superiora praecepta praedicandi nobis invexit, sed ut  
majoris auctoritatis in praedicando essemus Spiritum 
sanctum suum nobis dedit. 
7.  Ipsi vos didicistis , per inspirationem divinam,  
vel per evangelicum praeceptum, ubi a Christo de  
dilectione praecipitur. 
8.  Etenim facitis . Alia causa cur de charitate non  
habeat eis necesse scribere. 
9.  Rogamus vos , etc. Contra eos qui inquirebant 
omnia otiosi, nihil laborantes. 
10.  Nolumus autem vos . Ad illos qui dolebant de  
amicis, quasi non resurrecturis. 
11. AUGUST. (serm. 31,  De verb. Apost . cap. 7, tom.  
X).  Nolumus autem . Nam ideo et dormientes eos  
appellat. Scripturae veracissima consuetudo, ut cum  
dormientes audimus, evigilaturos minime  
desperemus. 
12. AMBROS.  Nolumus autem . Bene non tristitiam  
ademit, sed immensam eam perhibuit comparatione  
adversariorum, ad verecundiam eos devocans, et  
quod illi non habent spem.
  |  
  |