increpationes insipiens est. Item Prover. XV: Qui increpationes
odit morietur. Item eodem: Auris que audit increpationes vite,
in medio sapientium commorabitur. Qui abicit disciplinam, despicit
animam suam; qui autem acquiescit increpationibus, possessor est
cordis.
Dictum est: Argue, obsecra, increpa. Sequitur: In omni patientia
et doctrina. De primo dicitur, Prover. XIIII: Qui patiens
est multa gubernatur prudentia; qui autem impatiens est exaltat
stultitiam suam. Item Prover. XVI: Melior est patiens viro forti,
et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium. Item Prover,
XIX: Qui impatiens est sustinebit damnum. De secundo dicitur.
Prover. XIII: Doctrina bona dabit gratiam; in itinere contemptorum
vorago. Item Prover. XV: Doctrina mala deserenti viam
vite. Item Prover. XII: Doctrina sua noscitur vir; qui autem
vanus et excors est patebit contemptui. Item Prover. XIX: Doctrina
viri per patientiam noscitur, et gloria eius est iniqua
pretergredi.
Porro post verba premissa Apostolus subdit causam quare
dixerit arguendum, obsecrandum et increpandum. Dicit enim,
II ad Timo. IIII: Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non
sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes
auribus. Et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas
autem convertentur. Ex quibus revera vos estis, qui fabulas inquiritis
et rumores.
Dicite michi quis ex collegio vestro (de cardinalibus loquor)
cathalogo sanctorum adhuc fuit ascriptus? Certe Damasus papa
a vobis de adulterio fuit incriminatus, Ieronimus turpiter et ignominiose
fugatus. Ipse vero sapienter fecit recedendo a vobis et
dando locum ire, Ro. XII. Nam, ut docet Sapiens in Prover. XX,
honor est homini qui separat se a contentionibus. Seneca quoque
dicit quod 'magna pars sanctitatis est hortatores insanie reliquisse'.
Certe utilior fuit Ieronimus Ecclesie Dei recedendo a
vobis, quam si stetisset vobiscum et papa fuisset, quia, si papa
fuisset, forte fecisset diacones IIII et presbiteros V et episcopos
per diversa loca numero XV et paténas vitreas ordinasset tenendas.
|
|