dixit: Non est vestrum nosse tempora vel momenta que Pater
posuit in sua potestate, cum tamen hoc quererent. Ergo digniores
sumus apostolis?'. Quibus abbas Ioachym respondet dicens:
'Non sumus propter hoc digniores apostolis et sanctiores; sed
ad quid manifestasset apostolis Dominus ista, cum ea non essent
visuri et cum circa multa alia tempore illo occupari deberent?
Nobis autem utilia valde sunt scire, quibus dicitur: Cum videritis
hec fieri, scitote quia prope est regnum Dei'.
De quadruplici usu divine Scripture.
Sequitur in Apostolo: ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum,
ad erudiendum. Cum igitur hic ponat Apostolus quadruplicem
usum divine Scripture, patet quod errant illi qui eam
ad litteralem tantum usum artare conantur. Alioquin nonnulli
hominem comedisse dicentur, de quibus dicitur: Quia comederunt
Iacob et locum eius desolaverunt. Et iterum: In matutino interficiebam
omnes peccatores terre, ut disperderem de civitate Domini
omnes operantes iniquitatem. Item: In labiis meis pronuntiavi
omnia iudicia oris tui, dicit Psalmista, et ipse idem dicit quod
iuditia Dei abyssus multa. Apostolus etiam dicit quod incomprehensibilia
sunt iuditia Dei, Ro. XI. Patet itaque ex predictis quod
Scriptura divina preter litteralem requirit et alium intellectum.
Et quamvis quadruplicem usum Scripture divine hic assignet Apostolus,
non excludit propter hoc quin alii usus in divina possint
haberi Scriptura. De quibus forte dicemus. Sed quantum ad presens
attinet, nunc de istis IIII prosequamur.
Dicit ergo Apostolus: Omnis scriptura divinitus inspirata
utilis est ad docendum. Nota quod aliqui docentur ab hominibus,
aliqui docentur a Deo. De primis sic habes, Iob XXVII: Docebo
vos per manum Dei que Omnipotens habeat, nec abscondam. Item
II ad Timo. II: Que audisti a me per multos testes, hec commenda
fidelibus hominibus, qui ydonei erunt et alios docere. Nota quod
illa doctrina bona est, in qua convertitur peccator, edificatur iustus
et glorificatur Deus. De prima sic habes: Docebo iniquos vias tuas,
|
|