Poggio Bracciolini: De infelicitate principum

Pag 54


incertior multo quam antea ac diffisus vivorum
sapientia, mortuos consulere decrevit. Igitur ad inferos
penetravit, sciscitaturus a Tiresia, qui et ipse vates ac
divinator fuisset, sententiam quam querebat, at ille
primo cum id nefas esse scitu respondisset, tandem, 5
mollitus Menippi verbis, ad aurem insusurrans, apud
privatos viros optimam vitam - hoc est felicitatem -
inveniri dixit.
98 Si quo igitur in loco habitat, inter privatos diversorium
habet, procul a regum culmine et fastigio 10
imperandi. Virtutes enim effectrices sunt vite felicis,
que, a principum domiciliis excluse, si quando casu aut
errore limen ingrediuntur, e vestigio aufugere coguntur,
perterrite moribus, ministris, artibus, quibus apud
eos vivitur. Cum privatis vero, cum in eis vigeant studia 15
sapientie et doctrine, cum litterarum otio occupentur,
quorum animus, remotus ab ambitione, liber a
cupiditate, suis contentus est, non appetens aliena, libenter
versantur et felices reddunt suos cultores. Hi
enim soli virtutis iter cognoverunt, hi bene vivendi 20
precepta nobis tradiderunt, hi qui esset vite cursus optimus
tum exemplo, tum litteris demonstrarunt, ab his
nature cognitio defluxit, horum opera varie artes ad
usum hominum reperte, hinc disciplinarum omnium
ratio, hinc astrorum celique motus adinventi, hinc iura, 25
leges et rerum publicarum gubernacula emanarunt, ab
his rerum omnium, que ad victum, que ad cultum corporis,
que ad dignitatem, que ad tutelam, que ad mores
spectant, origo ducitur. Horum consiliis secundam
fortunam moderate ferre docemur, forti animo adversam. 30
Horum studiis, cura, vigiliis, animi morborum

Torna all'inizio