Ad tertium dicendum, quod quamvis forma materialis non possit esse sine
materia, tamen materia non dat esse formae, sed e converso; ita etiam quamvis
spiritus carni non unitus assumptibilis non sit, magis tamen spiritus causat
assumptibilitatem in corpore quam e converso.
Alia duo concedimus.
Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod partes originaliter sunt priores toto,
quasi constituentes ipsum; totum autem completive est prius partibus, quia
ratio naturae completae invenitur prius in ipso toto, et ad partes eius pervenit
mediante toto, inquantum eius partes sunt; unde etiam sunt in genere per
reductionem. Et ideo dicendum est, quod quodammodo mediantibus partibus
assumpsit totum, inquantum scilicet partes originaliter humanam naturam constituebant,
cui per se assumptio debebatur; quodammodo autem partes mediante
toto, inquantum ratio humanae naturae, quae per se assumptibilis est, per
prius invenitur in toto, et per hoc in partibus.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis de partibus humanae naturae Deus
non praedicetur, tamen partes illae causant originaliter assumptibilitatem in
toto; sicut homo dicitur animal, non autem corpus vel anima dicitur animal,
quamvis ex corpore et anima causetur in homine quod animal sit.
Ad secundum dicendum, quod est duplex singularitas: scilicet singularitas
naturae, ut haec humanitas; et singularitas subsistentis in natura, ut hic homo.
Non autem est facta unio in singularitate naturae, quia naturae inalterabiliter
unitae sunt; sed est facta unio in singularitate personae subsistentis in natura,
quia idem Christus in utraque natura subsistit. Singularitas autem partium,
inquantum partes sunt, ad naturam pertinet; et ideo non est eadem singularitas
partium hominis et Dei; sed est eadem persona hominis et Dei: nec tamen
sequitur quod partes non causent assumptibilitatem in toto.
Ad tertium dicendum, quod in omnibus partibus quae sunt de veritate humanae
naturae, etiam separatis, manet ordo ad totam naturam; et ideo remanet in eis
assumptibilitas, et per consequens unio, sicut in corpore Christi remansit
anima separata; unde et eis latria deberetur. Si autem separarentur aliquae
partes quae non essent de veritate humanae naturae, non remaneret in eis ordo
ad naturam humanam, cui principaliter assumptio debetur; et ideo non remaneret
unio, nec debitum latriae.
Ad quartum dicendum, quod sicut corpus remanet unitum post animam, quamvis
mediante anima uniatur, propter hoc quod remanet in corpore ordo ad animam;
ita etiam remanet ordo in partibus ad totum; et propter hoc, dissoluto
toto adhuc remanent partes unitae.
Ad quintum dicendum, quod quamvis partes sint priores toto et causent totum,
tamen aliquid est quod non convenit partibus nisi in ordine ad totum, sicut
quod ordinentur in praedicamento: unde ratio ex falsis procedit.
|
|