Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 499


est quod considium: dictum est autem consilium, quia ibi
plures simul consedere debent. Sed forte melius dicere
possumus, quod consilium dictum sit a Con, et Sileo. ut illud
dicatur esse Consilium, quod simul aliqui plures silent
et tacent. Nam maxime est hoc in consiliis attendendum,
et maxime in consiliis ubi tractantur negocia communia
et facta regni: ut unusquisque consiliarius adiecta dilectione
privati boni, solum aspiciat ad communem profectum:
et ut regni prefectus impediri non possit secreta
tenere debet quae ibi sunt tradita. Hoc enim fuit, quod
apud Romanam Rempublicam exaltavit fidelitas consiliantium:
quibus quicquid per consilium in eorum auribus
dicebatur, adeo secretum erat ac si non audissent illud.
Unde Valerius Maximus 2. libro de Factis momorabilibus,
capitulo de Institutis antiquis, commendans Romanos
consiliatores, ait, quod fidum et altum erat secretum
consistorium reipublicae, silentique salubritate munitum:
cuius limen intrantes abiecta privata dilectione ita
dilectionem publicam inducebant, ut non dicam unum,
sed neminem audisse credere quod tam multorum auribus
fuerat commissum. Quinto est in consiliis attendendum,
ut non loquantur ibi placentia, sed vera. Adulatores
enim dum principi placere student, vera filentes, et placita
promulgantes, exponunt periculo titum principatum
vel totum regnum. Inde est ergo quod quidam sapiens
Aristides nomine dicebat consiliarios duo in se habere
debere, quod nec essent plani idest manifesti et propalatores
consiliorum, nec essent placentes, ut quod essent adulatores,
plus curantes loqui placentia, quam vera. Sic etiam
ut recitat Philosophus 2. Rhetor, quidam poeta nomine
Alexander videns Priamum in consiliis esse secretarium
et veracem, commendans eum dicebat, Iste est qui consuluit.
ac si diceret, quod alii respectu eius consiliatores dici
non debent, sed magis forte adulatores. Sexto est in consiliis
attendendum, ut diu consiliemur; et si adsit oportunitas,

Torna all'inizio