obruitur egestate! Affectabam iam comedere, et ecce magis <inchoo>
esurire! Conabar assurgere ad lucem dei, et recidi in tenebras meas. Immo
non modo cecidi in eas, sed sentio me involutum in eis. Ante cecidi, quam
conciperet " me mater mea ". Certe in illis " conceptus sum ", et cum
earum obvolutione natus sum. Olim certe in illo omnes cecidimus, " in
quo omnes " peccavimus. In illo omnes perdidimus, qui facile tenebat et
male sibi et nobis perdidit, quod cum volumus quaerere nescimus, cum
quaerimus non invenimus, cum invenimus non est quod quaerimus. Adiuva
me tu " propter bonitatem tuam, domine ". " Quaesivi vultum tuum, vultum
tuum, domine, requiram; ne avertas faciem tuam a me ". Releva me de
me ad te. Munda, sana, acue, " illumina " oculum mentis meae, ut intueatur
te. Recolligat vires suas anima mea, et toto intellectu iterum intendat in
te, domine.
Quid es, domine, quid es, quid te intelliget cor meum? Certe vita
es, sapientia es, veritas es, bonitas es, beatitudo es, aeternitas es, et
omne verum bonum es. Multa sunt haec, non potest angustus intellectus
meus tot uno simul intuitu videre, ut omnibus simul delectetur. Quomodo
ergo, domine, es omnia haec? An sunt partes tui, aut potius unumquodque
horum est totum quod es? Nam quidquid partibus est iunctum, non est
omnino unum, sed quodam modo plura et diversum a seipso, et vel actu
vel intellectu dissolvi potest; quae aliena sunt a te quo nihil melius cogitari
potest. Nullae igitur partes sunt in te, domine, nec es plura, sed sic es
unum quiddam et idem tibi ipsi, ut in nullo tibi ipsi sis dissimilis; immo
tu es ipsa unitas, nullo intellectu divisibilis. Ergo vita et sapientia et
reliqua non sunt partes tui, sed omnia sunt unum, et unumquodque horum
|
|