nos in rerum speciem quomodo fide et spe tenemus.  
ideo addidit:  Incedentem usque ad interiora velaminis .  
Spes enim penetrat interiora velaminis, dum  
coelestia absque dubitatione credit. 
16. LANFR.  Usque ad interiora . Spes nostra usque  
ad praesentiam Dei incedit, quam significabant interiora  
velaminis. 
17. AMBROS.  Ubi praecursor pro nobis . Non  217   
dixit simpliciter introit, sed, ubi praecursor pro nobis  
introiit, oportet prosequi praecursorem nostrum.  
praecursorem siquidem et consequentem in eodem  
esse convenit. 
CAP. VII.—1. LANFR.  Hic enim Melchisedech .  
Ratio cur secundum ordinem Melchisedech pontifex  
factus sit Christus, et non secundum ordinem Leviticum,  
videlicet quia majoris dignitatis est Melchisedech.  
(54) Nam si reprobamur, maledicto proximi  
erimus; et probat a simili: nam si germinans tribulos  
proxima est maledicto, et hoc probat a contrario;  
nam germinans herbam proxima est  
benedictioni. 
2.  Sine patre . Non revera sine patre et matre  
fuit; nec revera initio et fine dierum caruit; sed  
unde, et quando ortus sit, vel quo tempore obierit,  
Scriptura non commemorat. Illum namque significabat,  
qui revera nec patrem secundum humanitatem,  
nec matrem, nec initium vel finem secundum  
divinitatem habiturus erat. 
3.  Manet sacerdos . Melchisedech non mansit in  
perpetuum, sed sacerdotalis ejus constitutio manet  
in perpetuum.
  |  
  |