DECRETA LANFRANCI
MONACHIS CANTUARIENSIBUS TRANSMISSA
<LANFRANCI EPISTOLA HENRICO PRIORI
CANTUARIENSI MISSA>
Lanfrancus indignus sanctae Dorobernensis aecclesiae antistes dilectissimis
fratribus suis Henrico priori et caeteris salutem et benedictionem.
Mittimus uobis nostri ordinis consuetudines scriptas, quas excerpsimus
ex consuetudinibus eorum cenobiorum, quae nostro tempore maioris
auctoritatis sunt in ordine monachorum. Addidimus quoque perpauca
et mutauimus nonnulla et maxime in celebrandis quibusdam festis
excellentius in nostra aecclesia oportere ea agi censentes propter primatem
sedem. In quibus nec nobis qui praesentes sumus nec iis qui post nos
uenturi sunt in aliquo praeiudicamus, ut non uel eis addere uel ab eis
tollere uel in eis permutare aliqua ualeamus, si aliter ea commodius posse
fieri uel magistra ratione uel doctiorum auctoritate intelligamus. Quantumlibet
enim quisquam proficiat, maximus ei defectus est existimare
se ultra non posse proficere. Nam numerus fratrum auctus uel diminutus,
facultates locorum, varietates rerum quae saepe eueniunt, diuersitates
sensuum, quod alii quidem sic et alii sic intelligunt, pleraque diu seruata
plerumque aliter ordinari compellunt; hinc est quod nulla fere aecclesia
imitari aliam per omnia potest. Illud tamen cautissime attendendum est,
ut ea sine quibus anima saluari non potest omnibus modis inuiolata |
|