[25.] Unde factum est quo Stefanus Coloprinus cum filio suo Dominico Patavi commoraretur, Ursus Badovarius Athesim fluvium previderet, Dominicus quidem Silvo cum Petro Tribuno Mistrinis partibus insisterent, Iohannes quidem Bennatus, ceu Nugigerulus, inter omnes discurrere sedulae festinaret, Marinus Coloprinus in Istriensi comitatu huiuscemodi officium perageret, Ravennam quoque Stefano iuniori, prelibati Stefani filio, ad custodiendum iniungerent. Antedictus nempe Tribunus dux repugnantium infidelium nequitiam inultam diu non ferens, domos illorum devastari permisit uxoresque ne aufugere possent, custodire precepit.
[26.] Imperator autem in tanta severitate et duricia ad Veneticorum districtionem perseverabat, quo nec precibus nec quibuslibet muneribus eum placare valerent, sed omnibus suis iterum preceptum imposuit ut nulli in aliqua sui imperii parte pervento Venetico parcere auderet. His quidem definitis Romam viscere disposuit in qua non diu incolomes manens, valida ingruente febre mortuus est sepultusque in Sancti Petri curte, non procul a sanctae Mariae ecclesia. Unde non dubium est, ut quidam spiritalis monachus, angelo sibi indicante, cognovit, quod ob Veneticorum afflictionem inopinatam incurrisset mortem. Venecia namque, per biennium tali perpessa infortunio, divinitate propitia liberata est.
[27.] Praelibatus quidem Stefanus Coloprinus una cum filiis et ceteris aliis Papiensem urbem adire satagerunt flexisque poplitibus Adheleidam augustam, quae inibi morabatur, exorare incessanter ceperunt, ut inlesi suo conservarentur in regno, quoniam omnibus pene Italiae principibus morte digni ob propriae patriae delationem diiudicati sunt. Tunc repente apud Ticinum mortuo Stefano Coloprino, augusta praecibus Ugonis videlicet marchionis constricta, filios cum quibusdam aliis suis, preeuntibus nunciis, ad Tribunum ducem destinavit, quatinus quicquid sibi vel quibuslibet aliis perverse deliquissent, suo amore Venetiam consequi mererentur.
[28.] Tribunus vero dux, quamquam invitus, tamen imperatricis iussu et prece gratiam simul et patria illis concessit et insuper, ne ab aliquis inimicorum temere
|
|