Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 202


in contumeliam sunt peccatores praeparati ad poenam. Ergo potest Deus quosdam
iustos et quosdam peccatores creare: et sic potuit Angelus in principio
creationis suae malus esse.
2. Praeterea, Isaiae 45 dicitur, quod Deus est faciens bonum, et creans malum.
Sed primum malum inventum est in Angelo. Ergo videtur quod a Deo creatus sit
malus.
3. Praeterea, secundum Augustinum, Angelus et homo,
ad minus secundum animam, simul creati sunt. Sed homo factus est propter
reparationem ruinae angelicae; non autem hoc esset, Angelo adhuc non ruente.
Ergo videtur quod Angelus in principio creationis suae malus et ruens fuit.
4. Praeterea, in naturis corporalibus videmus quod statim ut res incipit esse,
habet operationem suam. Unde idem est instans ad quod terminatur generatio
ignis, et in quo incipit motus localis eius. Sed voluntas Angeli est virtuosior
quam natura corporalis. Ergo in principio creationis voluntas in operationem
exire potuit. Sed per operationem suam, quae indivisibilis est, et ita in instanti
compleri potuit, factus est malus. Ergo bene dicitur, quod in primo instanti suae
creationis potuit esse malus.
5. Praeterea, si prius fuit bonus et postea malus, est signare ultimum instans in
quo fuit bonus vel innocens, et primum in quo fuit malus. Aut est ergo unum et
idem instans; et sic simul est bonus et malus: aut aliud et aliud; et sic cum inter
quaelibet duo instantia sit unum tempus medium, in tempore isto neque erit
bonus neque malus: quorum utrumque est impossibile. Ergo Angelus non est
factus ex bono malus, sed in principio creationis suae fuit malus.
SED CONTRA, Gen. 1, 31, dicitur: «Vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde
bona». Sed Angelum fecerat. Ergo in principio suae creationis bonus erat.
Praeterea, dicitur, quod inferiores Angeli peccaverunt occasionem sumentes ex
peccato primi. Sed hoc non potest esse, nisi primo viderint eum bonum. Ergo
videtur, quod aliquando fuit bonum.
Solutio
Respondeo dicendum, quod circa hoc fuit triplex positio.
Quidam enim dixerunt, quod Angelus a Deo creatus est malus. Hoc autem haereticum
est, et impossibile. Nullus enim effectus consequitur ab agente nisi
secundum conditionem agentis. Dictum est autem supra, quod causa creationis
rerum est quia Deus bonitatem suam rebus communicare voluit; unde impossibile
est quod ab ipso fiat aliquid nisi secundum quod suae bonitatis particeps
est; et huiusmodi est bonum, et non malum.

Torna all'inizio