Guido Faba: Ars dictaminis

327


culturam assidue adhibere» vel «salutem lactis ubertatem
et vini et olei abundantiam infinitam».
LXI.
In quo casu scribatur salutatio, et que verba intelligantur,
et quare celentur.

Finaliter autem nota quod salutatio debet scribi per dativum
casum, et in tertia persona tantum; et pre nimio mentis
affectu verbum in salutatione celatur, licet antiqui posuerint,
ut ibi «Lucius Catilina mittit Quinto Cetego salutem». Et
in Ovidio: «Hanc tua Penelope lento tibi mittit, Ulixe». Et
in salutatione subauditur aliquod istorum verborum «mittit,
mandat, legat, delegat, optat, cupit, desiderat vel affectat», vel
aliud verbum quod ad mittendum pertineat, vel ad optandum.
LXII.
Que persone non debeant salutari.
Item nota quod non salutantur excommunicati, Saraceni,
Iudei, vel Patareni, cuiuscumque secte fuerint dum tamen
catholicam non sapiant puritatem; sed loco salutis dicitur quod
habeant spiritum consilii sanioris hoc modo: «Gregorius episcopus,
servus servorum Dei potenti viro Saladino» vel «tali,
in errore iudaico» vel «pravitate manenti, ad fidei cognitionem
venire» vel «derelictam assumere disciplinam»
vel «tali excommunicato spiritum consilii sanioris,» vel «pre
oculis semper Dominum habere» vel «declinare a malo, et
facere bonum» vel «ad viam veritatis redire», vel «tali Speroniste»
vel «tali Donatiste» vel «Leoniste» aut «in tali
secta moranti, ad cor unitatis redire et viam veritatis repetere
festinanter». Item non salutantur inimici manifesti, ut dictum
est, sed aliquid ponitur salutationi contrarium. Exemplum:
«G. Dei gratia comes Panici D. solo nomine comiti de Casalecclo
pro salute merorem». Vel aliter: «F. Dei gratia Romanorum

Torna all'inizio