Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 42


premunit insidiis, ac sic ubi forte per venulas, ut vulgo dicitur, in
vias alias lateraliter effluebat, easdem militibus suis provide distribuit
observandas; turbe quoque que Maionem sequebatur quosdam
suorum preceperat immisceri. Ipse cum paucis ad portam Sancte
Agathes exeuntem prevenire disposuerat admiratum, eumque
locum putabat oportunum insidiis, eo quod ibi via plurimum coartata,
deinceps sese dispergebat in trivium et precedentis culpam
angustie dilatatione prodiga redimebat. Itaque ubi iam admirato
visum est re parum bene gesta discedere, iubet archiepiscopus fores
diligentissime quam primum exierit obserari. Cum igitur episcopo
Messanensi, qui eius lateri adherebat, colloquens, prope locum
insidiarum in vie iam angustias incidisset, subito Matheus notarius
eius familiaris et Adenolfus camerarius, vix sequentis turbe multitudinem
transeuntes, ad eum perveniunt, eiusque auri immurmurant
Matheum Bonellum cum plerisque militibus armatis visum esse
in insidiis, ipsumque ab eodem, sicut audierant, debere interfici.
Tunc Maio, stans ac subiti mali rumore turbatus, Matheum Bonellum
ad se precipit accersiri. At ille sentiens se vocari, suaque
Maionem iam non latere consilia, prosilit ex insidiis, strictoque
gladio, terribilis ei repente supervenit, "et ecce", inquit, "adsum,
o proditor, pessundate nobilitatis ultor vel serus, ut nefandissimis
sceleribus tuis modum imponam, unoque semel ictu in te tam
admirati quam regis adulterum nomen abradam". At Maioni,

1



5




10




15




20


Torna all'inizio