| tuo salvum me fac et in virtute tua libera me; Deus in nomine tuo salvum me fac et in
 virtute tua libera me; Deus, in nomine tuo salvum me.."; et dum tertio proferet hoc
 Verbum:  fac , se extra ignem vidit, nec in se, nec in suis sacerdotalibus vestibus lineis ac
 sericis, quibus erat indutus, sive in cilicio lesionem ullam sensit.
 18. Tunc populus plene, quasi ex uno ore laudem Deo et huic presbitero extra et
 infra civitatem contulit. Grosulanus vero intrepidus sedem archiepiscopatus deseruit et civitatem,
 quia aperte communi civitatis iuratum erat, quod neutri illorum, nec alicui de parte
 illorum pro hac actione malum fieret, nisi quod Deus sibi faceret. Sed quia presentia episcoporum
 suffraganeorum huic legi et triumpho favorem integre non prebuit, et ignis manum
 presbiteri, quam in proiciendo aquam et incensum super ignem, lesit, et quia pes equi
 Iohannis de Rode nudum presbiteri pedem de igne exeuntis dure calcavit; turba, tristis de
 casu et ruina Grosulani, in presbiterum et eius legem post paucos dies scandalizavit, et scandalizando,
 hortatu quorundam sacerdotum, prelia et homicidia multa comisit.
 19.  Interea Grosulanus domnum papam Paschalem gratum sibi invenit. Landulphus
 vero de Vereglate, qui primus in Coritiana fuga fuerat, rediens a Yerosolimis, Romam
 pervenit, atque in Grosulano, iam inde regresso, didicit non solum quod actum fuerat Mediolani
 propter concertationem presbiteri et Grosulani, sed etiam, quam solempniter Romanus
 Pontifex post tallia facta ipsum Grosulanum susceperat. Quia ipse quidem papa Paschalis
 super sedem suam ipsum Grosulanum posuit; et per quot dies idem Grosulanus tunc temporis
 Laterani fuit; eundem super sedem suam sedere fecit, atque ipsi sedenti cessit et
 locum dedit, suam quoque curiam et omnes causas ecclesiasticas, a se discernendas et iudicandas,
 ipsi Grosulano ad discernendum et iudicandum tradidit.
 19  bis . Sed tamen Landulphus ille de Vareglate, veniens Mediolanum, non presbiterum
 nec eius legem directe contempsit. Sed clero et populo Mediolanensi promitens deponere
 Grosulanum ab omni ecclesiastico officio iuxta canonum rationem, inquit: "Cur de lege
 presbiteri Liprandi et Grosulano contenditis et prelia et omicidia in vobis facitis? En vobis
 certissime dico et per Iohannem Vicomercatensem Grosulano mando, quod ego apud dominum
 papam Paschalem eiusque curiam vel synodum certis cum rationibus et iustis et
 sanctis canonibus comprobabo, illum non posse subsistere in numero episcoporum, nec presbiterorum,
 aut etiam in aliquo ordine clericorum?. Clerus vero et populus huic autentico
 viro et, secundum quandam novitatem, canonice sancti Nazarii preposito et maioris Mediolanensis
 ecclesiae ordinario, credulus, una cum Grosulano ad Romanam sinodum pervenire
 studuit. Unde rigidus et sapiens capitaneus Mediolanensium, Amizo de Landriano, ait: ?Vos
 ludriam in aquam negare vultis".
 20.  Sed Grosulanus nil moratus ad pedes apostolici provolutus, sibi et suis iterum
 refugium suscepit. Presbiter vero Liprandus, cum iam senex esset, et duo anni post legem
 ab ipso factam mansissent, provocatus et quasi compulsus, Romam ad synodum venit. In
 | 1
 
 
 
 5
 
 
 
 
 10
 
 
 
 
 15
 
 
 
 
 20
 
 
 
 
 25
 
 
 
 
 30
 
 
 
 
 35
 
 
 |