Salimbene de Adam: Cronica

Pag 641


A te frustra discernuntur
que per ventrem confunduntur.
Ventris immunditia
corrumpuntur omnia,
odor transit in fetores».
Lingua fatur: «Quid doctrina
michi prodest? Dapes, vina,
ista michi non parantur,
cuncta ventri commendantur.
Licet per me transeant,
param tamen recreant,
hic ciborum officina».
Manus dicunt: «Quid labores
nobis prosunt, quid dolores,
cum tu, venter, cuncta vores?
Cum tu solus implearis,
nullum pascas, sed pascaris,
neque pastu compescaris,
nichil paras, immo paris
tortiones et dolores».
Queritur pes: «Cur fatigor,
discurrendo cur affligor?
Sive curro, sive labor,
meum onus, meus labor.
Et dum venter cibis turget,
me portantem pondus urget».
«Ergo restat unum consilium,
suspendamus omnes offitium,
quiescamus a labore.
Labor noster nobis est sterilis,
condemnetur ficus inutilis,
moriatur cum dolore! ».
Dum sic a propriis
cessant offitiis

Torna all'inizio