neque corruptibile sicut corpus humanum; et ideo non indiget perfectione
terminante ipsum sensificando et vegetando, sed qua moveat ipsum in loco: et
quaecumque sit virtus illa, sive Deus sive Angelus, est superior in natura quam
anima humana, quae est motor corporis humani; et corporeitas caeli quam corporeitas
corporis humani.
Ad secundum dicendum, quod corpora simplicia maxime removentur a similitudine
caeli, inquantum in eorum natura est habere contrarium cum intentione, et
ideo corpori tali anima rationalis uniri non debuit.
Ad tertium dicendum, quod anima rationalis quamvis sit simplex in essentia,
tamen est multiplex in potentiis et operationibus: et ideo oportet quod corpus
suum multa habeat organa ad diversas operationes apta; et propter hoc natura
dedit homini manus, quibus plurimas operationes facere potest; et propter hoc
etiam quanto anima est minus nobilis, requirit minorem diversitatem in organis,
sicut patet in plantis et in animalibus annulosis.
Ad quartum dicendum, quod elementa quanto plus habent de specie et de qualitatibus
activis, tanto plus habent de virtute agendi: unde non posset fieri adaequatio,
nisi de elemento magis materiali esset plus secundum quantitatem vel
materiam. Ideo oportet corpus humanum secundum quantitatem habere plus de
terrestri, quamvis non secundum qualitatem, quia in corpore vivo dominatur
calidum: unde in libris de Anima dicitur, quod nihil est sensitivum sine calore,
et quod calor ignis est instrumentum animae. Et quia gravitas et Levitas, quae
sunt principia motus localis, consequuntur quantitatem materiae, ideo motus
gravis apparet in corpore humano.
EXPOSITIO TEXTUS
«Plato namque tria initia existimavit». Sciendum, quod in hoc Plato erravit,
quia posuit formas exemplares per se subsistentes extra intellectum divinum, et
neque ipsas neque materiam a Deo esse habere.
«Aristoteles vero duo principia dixit». Videtur imperfecte tangere positionem
eius: quia ipse ponit tria principia, in 1 Phys., materiam, formam, et privationem.
Praeterea, ipse ponit non solum causam effectivam exemplarem, quae intelligitur
per principium operatorium, sed etiam causam finalem. Praeterea, secundum
ipsum, forma et agens et finis incidunt in idem, ut in 2 Phys.
dicit; et ita videtur tantum duo principia posuisse.
Ad quod dicendum, quod Aristoteles non erravit in ponendo plura principia:
quia posuit esse omnium tantum a primo principio dependere; et ita relinquitur
unum esse primum principium. Erravit autem in positione aeternitatis mundi.
|
|