Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 504


Ad quartum dicendum, quod ex hoc quod ordines secundae hierarchiae nominantur
a potentia, significatur quod ad ministrativam dispositionem pertinent;
sed non oportet quod omnes immediate ministerium exequantur.
Ad alia etiam duo patet responsio per ea quae dicta sunt.
ARTICULUS 4
Utrum Angeli impediantur a contemplatione
per executionem ministerii.
Ad quartum sic proceditur.
1. VIDETUR quod Angeli per executionem ministerii a contemplatione retardentur:
quia, ut habetur Tobiae 12, 20, Angelus in ministerio existens, dixit:
«Tempus est ut revertar ad eum qui misit me». Sed non revertitur nisi per contemplationem.
Ergo videtur quod per ministerium a contemplatione Dei
abscesserit.
2. Praeterea, una potentia finita non potest simul in plures operationes. Sed
potentia Angeli finita est. Ergo videtur quod non potest simul contemplari et
ministrare.
3. Praeterea, intellectus creatus non potest simul plura intelligere. Sed quando
ministrant Angeli, intellectu considerant ea quae agunt. Ergo videtur quod tunc
divina contemplari non possunt.
4. Praeterea, locus contemplationis est caelum empyreum. Sed cum sunt hic,
secundum Damascenum non sunt in caelo. Ergo videtur
quod exequendo circa nos ministerium, a contemplatione retardentur.
SED CONTRA est quod dicit Gregorius quod sic ad exteriora
prodeunt quod ab intimis nunquam recedunt. Ergo videtur quod semper contemplentur
vel assistant, si sunt iidem ministrantes et assistentes.
Praeterea, beatitudo Angelorum non minuitur ex eorum ministerio. Sed eorum
beatitudo tota est in contemplatione divinitatis. Ergo in nullo per ministerium
eorum contemplatio retardatur.

Torna all'inizio