Petrus de Vinea: Epistole stravaganti e altri componimenti

Pag 294


luminis radios expansura. Potuit etiam justus et misericors
Dominus in istius dispositionis examen proximorum
vestrorum piam habere memoriam, et quos jam longo
tempore vidit extitisse famelicos, pastu salutifero de sua
duxit munificentia recreandos. Nunc vero licet adventus
vestri praeludia fama divulgante sensimus factique sumus
quantumlibet de vestra laeticia laetabundi, tamen velut
juxta puteum aquarum sitis incendia patientes, haurire
non possumus, et quodam venturae solempnitatis indicio
natalis vestri vigilias celebrantes, festivales delicias non
gustamus. Tamen est quod spe alimur et fiducia confortamur,
sperantes jugiter et confidentes in Domino quod
ipse qui bonum paravit initium, gratum in antea pro sua
clementia largietur eventum; et sicut vigiliarum praecedentia
signa libavimus, sic favente Altissimo de vestrae
promotionis augmento votivae jocunditatis tripudia sentiemus.
Habemus etiam contra vos, impetrata venia,
justam satis et rationabilem conquerendi materiam, quia
cum vos ad partes istas clemens prout dictum est fortuna
reduxerit, vos fastu quodam contentionis vel arrogantiae
dedignati estis adventus vestri nobis communicare
materiam, nec certitudinem aliquam de vobis obtinere
meruimus, nisi quod rumor publicus attulit et generalis
opinio confirmavit. Sic itaque cum exultantium coetibus
gaudere possumus, sed praerogativam inter extraneos vel
specialem exultandi materiam non habemus. Quinimo
cum frequenter vidimus accidere quod cibus ori porrectus
frequenter a labiis contactus elabitur, donec oculorum
capiamus acumine quod datum est in mente, et
sicut odoratu reficiemur, satiemur et gustu, sub Tantali
dubietate languescimus et contrarietatis accidentia formidamus.
Dicetis autem, nostris forte volentes objectionibus
subinferre: «Vos parentes et proximi qui taliter
adversus me objurgando consurgitis, culpantes innocentiam

Torna all'inizio