Papias: Ars Grammatica

Pag 246


DE ADVERBIO

1 Aduerbium est pars orationis, cuius significatio uerbis uel participiis
additur, sicut adiectiua fixis, ut "prudens homo prudenter
agit"; nec sine his plenam habet sententiam. 2 Nam uel ad ante
dictum uerbum refertur uel per eclipsin: ut si quis interroget
<< bona est superbia? >> et respondeo << non >>, et recitante aliquo dico
<< diserte >> (subauditur dicis) et << non malus homo >> (subauditur
est) et alia similia: unde et dictum aduerbium, quod uerbo innitatur.
3 Sunt autem quedam aduerbia que omnibus conuenienter
sociantur temporibus, ut "sapienter dico, dixi, dicam", quedam
uero separatim, ut "hodie facio", "heri feci", "cras faciam"; sunt
que omnibus sociantur modis, ut "diligenter curo, cura, curarem";
sunt que non omnibus, ut "ne" dehortatiuum indicatiuo non iungitur,
sed uel imperatiuo uel optatiuo, ut "tu ne cede malis" et
"utinam ne in mentem uenisset", aut subiunctiuo uel infinito, ut
"ne dicam dolo" et "ne dici opus est". 4 "Vtinam" quoque optatiuo
iungitur, ut "utinam Christus michi adsit"; "ni" subiunctiuo, ut "ni

Torna all'inizio