prosperis senper anplietur augmentis, et in vigore persistat solide libertatis. Nec indigne solicitudinis
apostolice partes apponimus, ut sui famosi nominis nequeat obnubilari serenitas, neque
sui status prosperitas laceretur in aliquo, vel dispendiose tangatur, cum eius quies longe
lateque per orbem diffundatur in alios, et per illam fluctuationes abeant grassancium malignorum.
Et si, quod absit, inibi turbationes odiose vigerent, talis turbatio non solum circumvicinas,
sed remotas etiam provincias odiorum anfractibus concitaret. Profecto hec non inmerito infra
claustrum nostre memorie revolventes, frequentius [abolim illa se] nostris obtutibus presentabant,
et, rememorando civitatis eiusdem gesta magnifica, pungebamur aculeis in guerrarum
discriminibus, que dicta civitas et eius incole diutius pertullerunt, et quibus odiosis contractationibus
quassabantur. Quid miri, si nos afficiebat ansietas, dum in tam ameno viridario
flores videbamus arescere, qui solebant per universa mundi climata reflorere? Quid si, more
custodis, excitabamur vigiliis, dum remediis pensabamus occurrere, ne decederet eius amenitas,
in qua fructus uberes excrescebant? Quid, si tam preclaris filiis conpaciebamur ab intimis,
dum illorum percipiebamus animos consternatos, quorum magnanimitas per exemplum aliis predicabatur?
Certe circa hec angebamur intrisecus, dum infra nostra precordia resultabant, et
tandem nobis, preter humana studia, que hiis solerter addicimus, expectantibus ex alto consilium,
operatus est Dominus, qui scissa vulnera clemencie sue miseratione consolidat, et
potenter abolet cicatrices, et, solicitudinibus nostris manum sue propitiacionis apponens, sic
civium eorundem succensa corda linivit, quod ad sedem apostolicam civitatis eiusdem, certis
anbaxiatoribus et nunciis destinatis super litibus et questionibus et differentiis et discordiis,
que essent et verterentur, et esse possent inter comune et partem Geremiensium de Bononia
et eius districtu, que nunc in civitate et districtu commorabantur, et tenebant eandem,
et universitatem ipsius partis ex una parte, et partem Lanbertaciorum extrinsecorum de
civitate et districtu prefatis, et universitatem eiusdem partis ex altera, occasione guerrarum
habitarum inter dictas partes propter deiectionem factam de parte Lanbertaciorum de civitate
et districtu Bononie, occasione quacunque danpnorum, iniuriarum et maleficiorum factorum
per dictas partes sibi invicem, in specialibus preliis et generalibus guerris et alius quibuscunque
occasionibus, modis vel causis; per Antollinum de Mançolino doctorem legum, et
Liaçarium de Liaçariis iudicem eorundem comunis et partis Geremiensium; et Spagnolum
Abbatis doctorem legum, et Comitem de Butrio iudicem, ac Maçolum de Maçis partis Lanbertaciorum
predicte speciales procuratores et sindicos parcium earundem, sufficiencia mandata
pro premissis habentes, in nos extitit tanquam in arbitrum, arbitratorem et amicabilem compositorem
alte et basse, sub certa pena, concorditer conpromissum. Ita quod super predictis
et supra adiacenciis et pertinenciis et spectantibus ad premissa et quolibet premissorum et
eorum accessoriis possimus, et nobis licitum sit sententiare, diffinire, ordinare, statuere et decernere,
[dicere], precipere et mandare, et arbitrari, prout et quando et quotiens nobis placuerit
et de nostra processerit voluntate, semel et pluries, totaliter et in parte, simul et divisim, diebus
feriatis et non feriatis, partibus presentibus et absentibus, una parte presente et altera absente,
iuris ordine [servato vel] non servato, ac corrigere, emendare, interpretari et declarare ac mutare,
que per nos ordinata et statuta fuerint sive dicta, inter predictos et alios, quocunque nomine
|
|