: Epistolae latinae anonymi auctoris (metà XII secolo)

Pag 341


10
M. Vi. Amico rum intimum,M. eius amicissimus queque vitia respuere ac que sunt virtuosa semper eligere. – Quanto ditior, sapientior et honestior inter alios aliquis videtur, tanto magis suplicare ac humano generi se deberet humiliare testante scriptura “quanto magnus es, humilia te in omnibus”. Superbis namque deus resistit, humili autem dat gratiam. Cuius rei gratia vestre societas dulcedine fraterne precamur et precando non indecenter amonemus, quatinus ab hinc tuos erga socios te taliter habeas quod divinam gratiam et hominum gloriam consequi valeas.
11
R. M. socium et amicum karissimum, Gregorius [Ne]apolitanus tenus nomine clericus, cupit te felicitate gloriari. – Quanto luna Titan extat clarior aliisque sideribus Lucifer splendidior, tanto tua mihi dilectio ceteris est prestantior. Sed licet de me prudentia minime dicatur, quoniam ad hanc tamen iuxta meum posse assidue aspiro, ingenti dolore moveor, quamobrem salomonica pro me eduxisti exempla. Si igitur mee societatis apud te ulla est memoria, mihi rescribere nequaquam differas, cur de me protulisti talia. Ut si profecto in aliquo ignoranter deliqui, pro te scienter valeam emendari.

Torna all'inizio