Ad secundum dicendum, quod quamvis illi qui peccant mortaliter post passionem
Christi, in infernum vadunt, tamen passio Christi poterat eos praeservare
a peccato, et etiam sanare vulnus peccati in ipsis; et ideo quantum in se est, a
poena infernali liberat.
Ad tertium dicendum, quod poena inferni dicitur aeterna, tum quia in eo qui
punitur, non est virtus ad liberandum se a poena illa: tum quia non est dispositio,
ut virtus liberans in eo effectum habere possit; et ideo nullo modo terminari
potest. Sed poena limbi erat aeterna inquantum deficiebat in punito virtus ad
liberandum; unde in aeternum durasset, nisi liberatio affuisset; quamvis esset
dispositio ad recipiendum effectum liberantis, et ideo terminari poterat. Sed
poena purgatorii neutro modo est aeterna: quia per virtutem gratiae, quam ille
qui punitur, habet, poena illa purgat, et terminatur purgatione completa.
Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod poena temporalis dicitur per quam
privatur aliquod bonum temporale: quia bonum temporale non est natum
manere semper. Haec autem temporalis poena in homine est duplex. Quaedam
quae universaliter invenitur in tota humana natura, sicut necessitas moriendi,
passibilitas, inobedientia carnis ad spiritum, et huiusmodi: et haec quidem
poena naturae humanae debetur ex originali peccato: nihilominus huiusmodi
ex principiis naturae consequuntur gratia innocentiae destitutae. Has igitur
poenas per suam passionis poenam Christus ab omnibus sufficienter exclusit,
quamvis non efficaciter ab omnibus, scilicet illis qui eius passionis participes
non sunt; nec tamen ita quod statim post passionem ab omnibus auferantur, vel
ita quod auferantur ab illis qui sacramenta passionis eius percipiunt, statim
post perceptionem sacramenti: sed in fine mundi ab omnibus sanctis simul
auferentur: quia istae poenae debentur naturae, in qua omnes sunt unum; unde
tunc non solum hominum, sed totius mundi natura reparabitur per resurrectionem:
quia «et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem
gloriae filiorum Dei»: Rom. 8, 21.
Aliae autem poenae sunt quae aliquibus hominibus specialiter infliguntur; et
hae poenae dupliciter ad eos comparantur. Uno modo ut vindicantes culpam,
secundum quod culpa facit debitum huius poenae: et hoc modo Christus omnes
istas poenas sua morte quantum ad sufficientiam abstulit, removendo causam.
Sed ad hoc quod aliquis his poenis quantum ad efficaciam liberetur, exigitur
quod passionis Christi particeps fiat; quod quidem contingit dupliciter. Primo
quidem per sacramentum passionis, scilicet baptismum, in quo consepelimur
Christo in mortem, ut dicitur Rom. 6, in quo divina virtus quae inefficaciam
nescit, operatur salutem; et ideo omnis talis poena in baptismo tollitur. Secundo
aliquis fit particeps Christi per realem conformitatem ad ipsum, scilicet
|
|