Succidanea hostia dicebatur, quae secunda loco caedebatur,
scilicet sic appellata a succedendo.
Suggillatum dicitur ex Graeco, quod ea pars, quae est sub
oculo, kulon ab eis dicitur.
Sycophantas appellatos hac de causa dicunt. Atticos quondam
iuvenes solitos aiunt in hortos inrumpere ficosque deligere.
Quam ob causam lege est constitutum, ut, qui id
fecisset, capite truncaretur; quam poenam qui persequerentur
ob parvola detrimenta, sycophantas appellatos.
Solcus dictus a Graeco, qui ab illis olkos appellatur.
Suasum color appellatur, qui fit ex stillicidio fumoso in
vestimento albo. Plantus (Truc. 271): Suaso infecisti propudiosa
pallulam.” Sunt qui omnem colorem suasum velint
appellare, quod quasi persuadetur in alium ex albo transire.
|
|