Normannorum comes et quattuor ex fratribus eius. In ipso quoque anno Chunradus imperator  
defunctus est anno eius imperii XV, et successit ei Henricus filius eius. 
Anno domini MXL indictione VIII defunctus est Michael Etherarchis imperator Constantinopolitanus  
anno secundo postquam imperare ceperat. Et successit ei imperator Michael 
Archontopanthiu cum Zoy imperatrice. Quo uita decedente ipso eodem anno X successit ei 
Constantinus Monomachus in imperium cum Zoy imperatrice, qui regnauit annia XII. Quo 
tempore fames ualida fuit in Italia atque in Gallia per septem continuos annos. 
Anno dominice incarnationis MXLIJ indictione X luna passa est eclipsim V. Idus 
Ianuarii per quinque horas noctis. 
Anno ab incarnatione Domini MXLIIIJ indictione XIJ hoc autem tempore Guilelmus 
filius Tancredi descendit cum Guaimario principe fecerunque ipsam Stridulam castellum. 
Anno dominice incarnationis MXLV indictione XIIJ Drogo Normannorum comes cepit 
ciuitatem Bibinum eamque depopulatus est; sequenti uero anno, postquam eadem ciuitas 
reedificata est, flagrauit incendio. 
Anno Domini MXLVJ indictione XIIIJ Henricus imperator uenit Romam inuenitque
  |  
  |