SCYLLACEUS sinus in Adriatico seu Syculo mari est inter Lacinium
et Zephirium promontoria, habens in litore Petilia,
Carcinum et Scyllaceum, a quo dicitur.
SCYTHICUM mare a Scythis est nuncupatum, et quia longus
est tractus terre a Scythis occupatus, ab Occeano scilicet usque
in Euxinum tendens, triplex est, alios in Occeanum, alios in
Euxinum et alios circa Caspium terminos occupans. Nam
quod in Occeanum describitur sub ipso siderum cardine a
promontorio Cimbrorum habere initium creditur secundum
quosdam, et terminari a limite Yperboreo. Alii volunt Yperboreum
inter Cimbrum esse et Scythicum. Aiunt tamen eius
litoris in conspectu quasdam desertas insulas esse, nec alio
quam Scythicas nomine appellari. Nec litoris cultores describuntur
ulli, preter Adropagas et Sagas, et hi quidem belluarum
ferocitate segregati sunt. Quod a Caspio in Scythas emictitur
absque certis terminis comperi, verum eius litora habitari ab
Amerdis, Pesticis seu Pesicasis atque Debricis Scythis inveni,
et in illud plura misceri flumina, et inter alia Araxem, Laxartem
et Oxum. Quod autem Pontici pars est ab hostio paludum
Meotidarum atque Tanais incipit et usque ad hostia
Hystri fluminis perseverat, sinum Calos Limen, sinum Carcinitem,
Dromos Achilleos, Boristhenis hostia, Callipidas Hystrosque,
qui Hystro flumine terminantur, includens, multa preter
dicta suscipiens flumina.
SCOENUS sinus est Ycarei maris inter sinus Thymniam et Bubaesium
positus.
SERICUS Occeanus sub vulturno est inter Tabim et Tauri
promontoria, Sericum litus alluens: qui quidem Seres (ut fertur)
iustissimi sunt homines.
SYCULUM mare Syciliam ambit insulam, ab occasu Sardum
habens, ab aquilone Tuscum, a surgente sole Yonium, a meridiano
Affricum.
SYRIUM mare Asyatici pars est, a Syria cui adiacet denominatum.
Cuius initium ab initio est Palestine,ubi Arabicum terminatur,
et procedens in septentrionem, post Palestinum, Phenicum
litus alluit omne, in quo Tyrus et Sidon, quondam celeberrime
civitates, promontorium Euprosopon et Andochia atque
|
|